De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Et facit discretionem inter iustum et impium. hic inquit moritur in simplicitatis suae potentia, totus in abundantia et gratia, interiora autem eius plena [*]( 4 Iob 21, 17 6 Ioh. 14, 30; 16, 11 8 Iob 21, 18 10 Luc. 22, 31 sq. 14 Luc. 8, 8 15 Mich. 7, 1 18 Iob 21, 18 19 Iob 21, 18 22 Psalm. I 4 23 Psalm. I 4 25 Iob 21, 23—25 ) [*](1 Tiideret P (e alt. ex i) huic fu s. m.) P 2 respondet B 3 aestimare D aestima P\' ipso om. DPO saeculo P (0 ex u) 4 lucerna impiorum DP\' 5 lume P 6 faueant B 10 domino PC 11 uos ut C 15 heu P (h a. u.) 17 exuruntur B 21 cito ... tamquam puluis om. B fatescit PDP\' 25 discretiones DP 26 sententia DP\' 27 eius autem D )
[*]( C ) I deinde enumerat scelera impiorum, quod confinia transcenderint, et cum pastore diripuerint gregem, subiunctorium pupilli abduxerint, pignorauerint uiduae bouem, agrum demessuerint non suum, infirmi autem in uineis eorum sine mercede et cibo operati sint, detractis uestimentis nudos fecerint dormire plerosque, quorum animae operimentum ademerint. stillicidiis umescebant montium et, quia integimentum deerat, petra sese [*]( D ) operiebant. rapiebantur pupilli ab uberibus matrum suarum, lapsi opprimebantur qui magis erigi debuissent. esurientes fraudabantur cibo, anima infantulorum grauiter ingemescebat.
numquid haec ignorare potuit quem nihil praeterit? nuda inferna in conspectu ipsius et non est amictus nequissimis, quia latere non possunt. extendit Borean pro nihilo, suspendit terram in nihilo, alligans [*]( 4 Iob 21, 32 7 Luc. 24, 5 8 Luc. 16, 22 10 Luc. 24, 5 11 Iob 24, 2-12 21 Iob 26, 6 23 Iob 26, 7 et 8. 11-14 ) [*]( 1 adipe DP\' medulla autem DP\', recte puto (μυελὸς δὲ LXX) 2 in amaritudine animae conficit C animae suae DP\' 8 accepit DP\' 4 sepulchra P (h 8. u.) sepulchro BP\' 5 tumolo P 7 uiuet P 9 ideo DP\' 10 mortuis P (r 8. u.) mortuis? non est hic DP\' 11 ennmera P transcenderent PDP\' 12 popilli P 13 abduxerunt pignorauerunt bouem uiduae DP1 demessuerunt DP\' 15 sunt DP\' fecerunt DP\' 16 plerique ex plerosque D operamentum ademerint P (ri ex re) 17 tegumentum BDP\'C 20 et anima DP\' ingemescebant P (n alt. eras.) ingemiscebat BDP\' 22 conspectu P (u ex o) ipsius P eius cet. 23 borei BDP\'C )
Et describit quam miserabilis impiorum portio sit, quod [*](F ) etsi plures habeant filios, sine posteritate sint, quibus deest bonorum meritorum successio; illa enim uera posteritas, quae non in terris, sed in caelo est. huiusmodi ergo uiris hereditas inopia est et mors successio. cum diuitias coaceruauerint, mendicabunt, quia cum mortui fuerint, indigebunt qui requiem inuenire non possunt. uiduas eorum nemo miserabitur. sed manebunt desertae atque omnis copulae solacio destitutae. etsi congregetur pecunia sicut terra atque ut lutum praeparatum fuerit aurum, inanis erit sicut aranea eorum sub- [*]( 6< ) stantia et omne nominis eorum patrimonium tamquam tineis consumetur. dormiens diues nihil adiciet, aperuit oculos suos et iam non est. in doloribus permanet. nihil ergo sunt omnia quae in hoc mundo sunt. aurum in metallis. [*]( 7 Iob 27, 8. 11. 12 11 Iob 27,14 sq. 16 Iob 27, 14 17 Iob 27, 15—18 22 Iob 27, 19 24 Iob 28, 1 sq. ) [*]( 1 rapta PBC 4 strauit Dionysianus Maurmorum et ed. Bom. struit cet. 5 claustra P (u s. u.) reformitant P 6 draconem... P 8 est impio spes B impio eius (om. est) DP\' confidit DP\' 10 dif- finite B inanibus inania DP\' inanibusP (i alt. 8. u.) 12 sunt DPO 14 uiri B 15 cum] cuius B coacerbaberint P 17 miserebitnr DP\'O 18 deserte ... destitute C deserti ... destituti cet. 20 inmanis P arena DP* substantia eorum B 21 patrimonium eorum (om. nominis) DP\' a tineis B 22 consummetur D (mabi 5. me) consftmabitur P 24 ergo] enim DP\' )