De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

huic ergo opinioni [*]( E ) eius respondit sanctus lob: noli esse securus ac dissolutus aestimare quod ad te in hoc ipso saeculo domini flagella non ueniant. etiam impiorum lucerna extinguitur. ad tempus lucet, non habet lumen aeternum. et ipsis quamuis saeculum faueat, quia eius qui principatum habet in saeculo faciunt uoluntatem, solet uenire rerum conuersio et dolores ab ira et indignatione caelesti, ut uentilentur sicut paleae a uento. iniusti sicut paleae uentilantur, iusti sicut triticum. [*]( F ) denique audi dicentem Petro dominum: ecce Satanas expeti uit ut uos uenti let sicut triticum; ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. deficiunt illi qui sicut paleae uentilantur, non deficit qui ad similitudinem illius grani est, quod cecidit et resurrexit plurimorum fructuum accessione cumulatum. ideo dicit propheta: heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe! stipulae igitur, quae cito exuritur, inpietas comparatur, et pulueri. ideo postquam dixit: erunt sicut paleae a uento, subtexuit uersiculum statim dicens: aut sicut [*]( 660 A ) puluis, quem abstulit uentus. denique ut cognoscas quia impius sicut puluis cito fatiscit atque euanescit, habes in primo psalmo dictum: non sic impii, non sic. id est: non sicut iusti, sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrae.

Et facit discretionem inter iustum et impium. hic inquit moritur in simplicitatis suae potentia, totus in abundantia et gratia, interiora autem eius plena [*]( 4 Iob 21, 17 6 Ioh. 14, 30; 16, 11 8 Iob 21, 18 10 Luc. 22, 31 sq. 14 Luc. 8, 8 15 Mich. 7, 1 18 Iob 21, 18 19 Iob 21, 18 22 Psalm. I 4 23 Psalm. I 4 25 Iob 21, 23—25 ) [*](1 Tiideret P (e alt. ex i) huic fu s. m.) P 2 respondet B 3 aestimare D aestima P\' ipso om. DPO saeculo P (0 ex u) 4 lucerna impiorum DP\' 5 lume P 6 faueant B 10 domino PC 11 uos ut C 15 heu P (h a. u.) 17 exuruntur B 21 cito ... tamquam puluis om. B fatescit PDP\' 25 discretiones DP 26 sententia DP\' 27 eius autem D )

245
sunt adipis, medulla eorum superfluit. ille autem [*]( B ) conficit in amaritudine animae cursum uitae istius nihilque boni epulatus finem accipit. cui pro meritis suis quid potest dignum repraesentari ? in sepulchra inducitur et in tumulo uigilat suo. ne haec quidem poena mediocris, mortis requiem non habere, deferri eum non ad terram uiuentium, sed ad tumulos mortuorum. qui uiuit enim non inter mortuos quaeritur, sed in Abrahae sinu uitam carpit aeternam. ideoque uiri illi duo in ueste fulgenti dicebant ad mulieres: quid quaeritis uiuentem cum mortuis?

[*]( C ) I deinde enumerat scelera impiorum, quod confinia transcenderint, et cum pastore diripuerint gregem, subiunctorium pupilli abduxerint, pignorauerint uiduae bouem, agrum demessuerint non suum, infirmi autem in uineis eorum sine mercede et cibo operati sint, detractis uestimentis nudos fecerint dormire plerosque, quorum animae operimentum ademerint. stillicidiis umescebant montium et, quia integimentum deerat, petra sese [*]( D ) operiebant. rapiebantur pupilli ab uberibus matrum suarum, lapsi opprimebantur qui magis erigi debuissent. esurientes fraudabantur cibo, anima infantulorum grauiter ingemescebat.

numquid haec ignorare potuit quem nihil praeterit? nuda inferna in conspectu ipsius et non est amictus nequissimis, quia latere non possunt. extendit Borean pro nihilo, suspendit terram in nihilo, alligans [*]( 4 Iob 21, 32 7 Luc. 24, 5 8 Luc. 16, 22 10 Luc. 24, 5 11 Iob 24, 2-12 21 Iob 26, 6 23 Iob 26, 7 et 8. 11-14 ) [*]( 1 adipe DP\' medulla autem DP\', recte puto (μυελὸς δὲ LXX) 2 in amaritudine animae conficit C animae suae DP\' 8 accepit DP\' 4 sepulchra P (h 8. u.) sepulchro BP\' 5 tumolo P 7 uiuet P 9 ideo DP\' 10 mortuis P (r 8. u.) mortuis? non est hic DP\' 11 ennmera P transcenderent PDP\' 12 popilli P 13 abduxerunt pignorauerunt bouem uiduae DP1 demessuerunt DP\' 15 sunt DP\' fecerunt DP\' 16 plerique ex plerosque D operamentum ademerint P (ri ex re) 17 tegumentum BDP\'C 20 et anima DP\' ingemescebant P (n alt. eras.) ingemiscebat BDP\' 22 conspectu P (u ex o) ipsius P eius cet. 23 borei BDP\'C )

246
aquam in nubibus suis, et non est rupta nubes sub [*]( E ) pedibus eius. columnae caeli dissiluerunt et timuerunt ab increpatione eius. uirtute conpescuit mare, disciplina autem strauit cetum maris. claustra caeli reformidant eum: praecepto mortificauit draconem praeuaricatorem. uirtutem tonitrui eius quis intellegit? in tantis ergo flagitiis quae spes impio est? numquid si confidat in domino saluabitur? dicam inquit uobis quid sit in manu domini et desinite inania inanibus addere.

Et describit quam miserabilis impiorum portio sit, quod [*](F ) etsi plures habeant filios, sine posteritate sint, quibus deest bonorum meritorum successio; illa enim uera posteritas, quae non in terris, sed in caelo est. huiusmodi ergo uiris hereditas inopia est et mors successio. cum diuitias coaceruauerint, mendicabunt, quia cum mortui fuerint, indigebunt qui requiem inuenire non possunt. uiduas eorum nemo miserabitur. sed manebunt desertae atque omnis copulae solacio destitutae. etsi congregetur pecunia sicut terra atque ut lutum praeparatum fuerit aurum, inanis erit sicut aranea eorum sub- [*]( 6< ) stantia et omne nominis eorum patrimonium tamquam tineis consumetur. dormiens diues nihil adiciet, aperuit oculos suos et iam non est. in doloribus permanet. nihil ergo sunt omnia quae in hoc mundo sunt. aurum in metallis. [*]( 7 Iob 27, 8. 11. 12 11 Iob 27,14 sq. 16 Iob 27, 14 17 Iob 27, 15—18 22 Iob 27, 19 24 Iob 28, 1 sq. ) [*]( 1 rapta PBC 4 strauit Dionysianus Maurmorum et ed. Bom. struit cet. 5 claustra P (u s. u.) reformitant P 6 draconem... P 8 est impio spes B impio eius (om. est) DP\' confidit DP\' 10 dif- finite B inanibus inania DP\' inanibusP (i alt. 8. u.) 12 sunt DPO 14 uiri B 15 cum] cuius B coacerbaberint P 17 miserebitnr DP\'O 18 deserte ... destitute C deserti ... destituti cet. 20 inmanis P arena DP* substantia eorum B 21 patrimonium eorum (om. nominis) DP\' a tineis B 22 consummetur D (mabi 5. me) consftmabitur P 24 ergo] enim DP\' )

247
argentum in metallis: de metallo eruitur et in metallum reuertitur. quid enim aliud nisi metallum est mens auari? quae tamquam defossum tenet quidquid acceperit et in uenis terrae ac latibulis abscondit, eo quod uti nesciat. de metallis [*]( B ) cottidie aurum promitur: de auaro proferre quis potuit?

cum igitur nihil prosit uana fames auri. quia quidquid congregauerit labitur, miserandi profecto qui deseruerunt uiam iustam et obliti sunt eam, cui pretiosi lapides haudquaquam sunt comparandi.

[*]( 662 A ) difficilis inuestigatu, inperuia superbis, interclusa iactantibus, humilioribus plana, aperta sapientibus. et ideo sapientiam debemus quaerere, ut ambulemus in uia iusta, per quam aduersarius ille sicut leo rapiens et rugiens, qui per. currit hunc mundum, transire non potuit. sed qui uult sapientiam inuestigare, non in abysso eam quaerat sicut philosophi, qui arbitrantur quod ipsi sua sponte suo ingenio profunda eius possint cognoscere, non in mari eam requirat [*]( B ) — etenim ubi tempestas, ubi procelia uenti est, non potest ibi esse sapientia — sed ibi quaerat, ubi est tranquillitas mentis et pax, quae super omnem intellectum est. [*]( 6 Uerg. Aen. III 57 12 I Petro 5, 8 14 Iob 28, 14 16 Iob 28. 14 19 Philipp. 4, 7 ) [*]( 1 metallum P (u ex o) 3 acceperit P (c pr. in ras.) deceperit DP\' 4 abscondit P (ex abscundet) C abscondet Cft. 5 promittitur DP\' 6 nihil P (18. u.) 8 haudquaquam P (uirgula s. a erasa) B hautquaquam C haudquacum DP\' 9 inueatigKtu* P 11 uia P (i in ras.) 12 illius B rugiens P (i s. u.) percurrit BC percucurrit cet. 13 sapientiam uult DP\' 15 filosofiP 16 requirat Costeriusrequirant libri 18 ibi alt. ex ubiP sapientiå P quaerat Costerius quaerant libri tranquillintas P (n eras.) EXPLICIT INTERPELLATIO SCI IOB P DE INTERPELLATIONE DAUID B EXPLICIT TRACTATUS SCI AMBROSII DE INTERPEL- LACIONE SCIIOB. INCIPIT TRACTATUS EIUSDEM SCI AMBROSII DE INTERPELLACIOXE DAUID C EXPLICIT TRACTATUS DE IX- TERPELLATIONE SCI IOB. INCIPIT TRACTATUS DE INTERPEL- LATIONE SCORUM IOB ET DAUID DP\' )

248

III (IIII.) DE INTERPELLATIONE DAVID.

Decursa est interpellatio sancti lob: nunc adoriamur eam [*]( 661 CD ) interpellationem, quam repperimus in psalmis. ipse quidem Dauid pluribus locis de saeculi uanitate non tacuit et inania esse quae putantur bona istius mundi frequenter adseruit et maxime in psalmo tricensimo octauo, in quo dicit: uerumtamen uniuersa uanitas, omnis homo uiuens. quamquam in imagine dei ambulet homo, tamen uane conturbatur; thensaurizat et ignorat cui congregat ea, et alibi: usquequo peccatores. domine, usquequo peccatores gloriabuntur? quod hic habeant umbratilem [*]( E ) gloriam! ubi de saeculo excesserint, fructum consolationis inuenire non possint. idem tamen inseruit psalmum LXXII, in quo ipse sub Asaph nomine protestatur quod eius primo fuerit prolapsionis, ut non mediocri dolore perstrictus sit. cum uideret peccatores in hoc mundo affluere diuitiis, abundare rebus secundis, se autem, qui iustificauerit cor suum, esse in adflictionibus et aerumnis nec mediocrem [*]( F ) traxisse offensam in exordio, sed postea per domini flagella correctum et inluminatum diuinae cognitionis gratia seriem uerae didicisse traditionis.

nusquam autem inuenio sanctum Asaph aliquibus aduersis fuisse uexatum, at uero sanctus Dauid plurima grauia et periculorum plena tolerauit; de suis enim laboribus dicit, unde et psalmus non quasi sancti Asaph,[*]( 662 C ) [*]( 7 Psalm. XXXVIII 6 sq. 11 Psalm. XCIII 3 14 Psalm. LXXII 1 ) [*]( 7 psalmo P (l s. u.) XXX octauo B tricensimo P tricesimo DPC octauo P (0 alt. in rat.) dicit P (d in ras.) 8 uniuersa om. B 9 imagine B imaginem cet. 10 conturbabitur P (bi s. u.) BC thensaurizat P thesaurizat cet. 11 sq. peccatores P (es ex is) 14 psalmum P (u ex 0) in psalmum B psalmo C LXXII P LXXV B septuageMmum secundum DP\' septuagesimo secundo C 15 asaf P (f in ras.) 16 mediocri P (d in ras.) perstrictus Costerius prescriptua B prestrictus cet. 17 afluere P 19 adflictationibus P (ta s. u.) BDP1 21 cogitationis B 22 dedicisse P dedisse cet. 23 sqq. asaf P 25 enim] fort. ergo et P (t postea add.) ei DP\' )

249
sed quasi sancto Asaph, ut docet titulus, superscribitur. quod ex graeco psalterio apertius manifestatur, ut uideatur Dauid etiam huic Asaph sicut et aliis canendum quem scripserat ipse psalmum dedisse. sed quia scriptum est in ipso titulo defecisse psalmos Dauid — quomodo autem defecerunt, cum decursis his decem psalmis postea psalmos Dauid titulorum inscriptio conprehendat usque in ultimum finem ? - ideo sequestrata huiusmodi definitione quae sit psalmi series [*]( D ) consideremus et a primo uersiculo interpellationis propheticae ducamus exordium.