De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Uideamus aliud: semen eorum inquit secundum animam, id est non inter iustos habentur. iusti enim in spiritu seminant et de spiritu metent uitam aeternam, illi uero qui secundum animam seminant spiritalia metere non possunt, quia animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei; stultitia enim illi est et non potest scire quae sunt spiritus [*]( F ) et ideo non repletur spiritalibus, sed iudicatur.