De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Quid autem aerumnosius, cum ipse lectus communem ad [*]( C ) quietem datus graue uulnus infligat? tunc enim solemus quae fecimus recordari, et factorum suorum stimulis conpungitur interior conscientia. unde et scriptura ait his: quae dicitis in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpungimini? remedium quidem debiti, sed tamen conscientiam uulnerauit. sed esto ut aliquando fessis somnus obrepat, terremur insomniis, exagitamur uisionibus, ut iam non requies ista, sed poena sit. ita enim abeunt diuitiae saeculi uelut [*]( D ) somnium exurgentis. sun*exit aliqui istius corporis somno, et nihil possedit idque ipsum quod se credebat habere amisit.

constituite mihi nunc diuitem illum, qui cotidiana lucra et quaestus uarios congerebat et exagitabatur cupiditatibus suis, subito resipiscentem considerantemque secum quia non cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus eius et quod ea quae possidet m [*](E ) hac uita habeant aliquid uoluptatis, non etiam in futurum, [*]( 1 Sir. 21, 16 (19) 5 Matth. 11, 28 10 Psalm. IIII 5 16 Esai. 29, 7 Psalm. LXXII 20 20 Psalm. XXXXVIII 18 ) [*]( 2 quid... sarcina 8. u. m2 P 3 quod PC quae BDP\' 4 dilecti P (corr. m2) 5 laboratis P (i ex e) 7 autem] enim B ad communem DP\' 10 et om. DP\' 12 fort. quidem dedit 13 fes- O si, B (corr. m2) fessoa DP\' 14 insomniia P (i tert. s. w. m2) non iam DP\' 15 ista om. DP\' abeunt PBC habentur B m2 in mg. DP\' ueluti DP\' 16 exurgentis P (i ex e) aliquis P (s 8. u. m2) cet. ex istius B 17 possedit P (i ex e) possidet B habere credebat B 18 constitue B mihi s. u. m2 B nunc C ml mibi nunc m2 nunc s. u. D 19 exagibatur P exagebatur DP\' 20 considerate questum DP\' non om. DP\' 21 simul om. DP\' discendit P 22 quod] cum DP1 posaedit P (i ex e) C )

216
aperientem oculos ad caelestia. nonne tibi uidetur sicut qui in somnis bibebat bibisse et sicut qui in somnis epulabatur epulatus, aperuisse autem oculos et cognouisse quod anima eius inane sperauit et adhuc esuriat et adhuc sitiat, quia modum non habet auaritia nec rapiendo expletur, sed incitatur hoc egentior, quo plura quaesiuerit? et hic ergo surrexit, et uanum est somnium.

Sed iterum ipsum audiamus dicentem. incumbebant illi [*]( F 629 A ) amici, qui ad consolandum uenerant, et quasi inimici amaris eum perurguebant sermonibus. unum enim solacii genus est in aerumna et amaritudine constitutis culpa uacare, ut ea quae perpetiuntur aduersa non pro delicti pretio sustinere uideantur. hoc quoque uiro sancto adimere gestiebant, ut uideretur ipse suae auctor aerumnae, qui peccatis grauibus domini contraxisset offensam et pro impietatibus suis illa toleraret, describentes impiorum supplicia, qui uitia sererent [*]( B ) et meterent sibi dolores, quod mandato perirent dei et spiritu irae ipsius interirent, qui insufflaret domos luteas inhabitantibus et arescerent, cogitationes destitueret uersutorum, os obstrueret iniusti. quae uera quidem de domini potestate, sed non conuenientia tanti uiri meritis adserebant. his ergo respondit: in ueritate noui quia ita est.