De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
quomodo enim iustus mortalis apud dominum? si enim [*]( C ) uoluerit iudicio contendere cum eo, non audiet illum, ut non ad unum uerbum eius mille sermonibus contradicat. sapiens est enim intellectu et [*]( 16 Iob 4, 8 sq. 18 Iob. 4, 19 et 21 19 Iob 5, 13 et 16 22 Iob 9, 2-11 ) [*]( 1 aperiunt DP\' 2 somnis B (ex somniis) somniis DP\' bibebat ... somnis om. DP\' epulatur epulari DP\' 3 autem om. DP\' 4 et alt. U om. DP\' 5 auaritia P (a ult. ex ft) 6 quaesierit B 10 unum] ut D (t in ras.) P\' 11 et] et in DP\' conetitutus P a culpa DP\' 12 delicti B (i alt. ex a m2, om. non) 15 contraxisse B 16 toterasset B 17 mandato B (-ta m2) mandata cd. perirent BPC operirent PD 18 irae ed. Roni. (ὀργη̃ς LXX) uitae libri 19 ariscerent P destituerent B 23 en:m est B deum B )
Qui sunt enim montes quos inueterescere fecit nisi Moyses, [*]( EF ) Aaron, Iesus Naue, Gedeon, prophetae, omnes libri ueteris testamenti? uenit Iesus dominus: nouum detulit testamentum, et illud quod erat uetus factum est. innouatus est Christianus, inueterauit Iudaeus: renouata est gratia, inueterauit littera. euertit montes et conuertit. euertit enim et subruit intellectum secundum litteram et statuit intellegentiam spiritalem. intellectus ergo legis ille carnalis euanuit: facta est spiritalis. unde apostolus ait: scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum.
[*]( 630 A ) sed et ipse qui carnalis erat factus est spiritalis, sicut ipse asseruit dicens: puto [*]( 25 Eom. 7, 14 27 I Cor. 7, 40 ) [*]( 2 inueteriBcere P inueterascere DP\'C 6 autem sidera BDP4 8 ueri gilias B uigilias DP\' ugilias C 9 septemtrionem BP\' 10 inuistigauilia P 12 fuerit me B 15 nostrae om. DP\' misteria PB 17 inueteriscere P inueterascere DP C facit lJDF\' 18 aron P moyses ! et helyas: aaron DP\' iesu B profetę P (semper) 19 dns ihs BlJP\' 20 factum est nouum BDP\' 22 et pro B ut cet. 24 ille legis DP\' facta P lex facta B et factus DP\' factus C 27 aseruit P )
sed non excusantur, quia nesciunt, cum scire nolint quod debuerunt cognoscere. [*]( B ) certe non illis inuidemus, domini si sententiam sequantur: sententia enim superiora solet absoluere, non futura. sed nec ille inmunis a scelere qui crucifixit suae auctorem salutis et postea ueniam non poposcit. esto ut ante ignorauerit quem persequebatur: in cruce tamen positum debuit recognoscere uniuersorum esse dominum elementorum, sub quo omnia elementa tremuerunt, caelum obscuratum est, sol refugit, terra dissiluit, defunctorum sepulchra patuerunt, mortui uiuentium[*]( C ) recepere consortia. unde et centurio dixit: uere filius dei erat iste. centurio agnoscit alienum, Leuita non recognoscit suum: gentilis ueneratur, Hebraeus abiurat. non inmerito ergo columnae orbis terrarum motae sunt, quando non crediderunt principes sacerdotum: sed motae sunt ueteres, ut nouae confirmarentur, sicut ipse dignatus est dicere: ego confirmaui columnas eius. audi quas columnas confirmauerit: Petrus et Iacobus et Iohannes. qui uidebantur [*]( D ) columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae communionis.