De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Nemo potuit nosse sapientiam, quia nemo nouit filium nisi pater et nemo nouit patrem nisi filius et cui [*]( C ) uoluerit filius reuelare. ipse ergo reuelauit Iohanni, cum [*]( 1 Matth. 14, 31 3 Exod. 14, 15 4 Mattb. 14, 30 9 Matth. 28,20 12 Sap. 7, 9 14 Act. 3, 6 17 Iob 28, 18 18 Iob 28, 21 21 Apoc. 14, 6 23 Matth. 11, 27 ) [*]( 1 et petro porrexit B ett P (t alt. eraa.) nemo P (e ex o) 2 et bis om. B 3 turbabit P 4 ante et B 5 super om. B 7 se cum mari C 8 discipulis suis DP\' ex parte eum BDP\' 9 ego om. B consumationem P 10 mundij saeculi DP\' 12 aurum atque argentum cordi B 13 auro P (u 8. u.) 15 nazarei P nazereni A nazareni cet. 16 ambola P (v 8. o) 17 piae operationis BDP\' attrahe P (h del.) adtrahe DP\' 18 sapientia P ueri simile ante latuit intercidisse et infra, quod inseruit ed. Rom., uel et paulo post 20 sciebant P (n s. u.) erant B aues cęli ex angeli R 23 nasse P nouit om. B )

232
quo esset sapientia, et ideo dixit ille non quod suum erat, [*]( 638 A ) sed quod sapientia infudit ei: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum. nescit sapientiam interitus, nescit malitia. interitus enim eam tenere non potuit, quae dixit: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? nescit eam malitia, quia dixit: quaerent me mali et non inuenient. possunt dicere: audiuimus gloriam eius. solus est deus, qui nouit eam. quia deus inquit bene constituit uiam eius, ipse nouit locum eius. quod sit receptaculum sapientiae audi discipulum eius dicentem: unigenitus filius, qui est in sinu patris, [*]( B ) ipse enarrauit. agnouit enim patrem filius, quia ipse ait: sicut agnoscit me pater, et ego agnosco patrem. aequa mensura est cognitionis, ubi unitas potestatis est. pater ergo, qui omnia nouit, uentorum libram, aquarum mensuram, ipse uidit sapientiam et enarrauit eam per prophetas suos, quia pater enarrauit sapientiam et inuestigauit eam, sicut et filius patrem enarrauit, quem nihil praeterit, et dixit:s o homo, quid uis profunda scire sapientiae, quae supra uos sunt? timere deum [*]( C ) sapientia est, abstinere autem a malis disciplina est. [*]( 2 Ioh. 1,1 5 I Cor. 15, 55 6 Prouerb. 1, 28 7 Iob 28, 22 8 Rom. 16, 27 Iob 28, 23 11 Ioh. 1, 18 13 Ioh. 10, 15 15 Iob 28, 24 sq. 16 Iob 28, 27 19 Iob 28, 28 ) [*]( 1 ille dixit B 4 eam tacite Maurini eum libri quae P qui cet. 5 est alt. om. BD 6 aculeus] stimulus B et (in mg. aculeus) D eam] enim DP\' 9 ipse enim B 12 narrauit B 13 agnosco P (s s. u.) 14 potestatis P (i ex e) 16 ṇạṛṛạụι̣ṭ(8. uidit) B nouit P 17 pater BC patremm P patre D et (pater corr.) P sapientia P 18 nil B (i 8. fl.) 19 uos] te DP\' 20 sapientia P (a alt. 8. u.) est alt. om. DP EXPLICIT TRACTATUS SCI AMBROSII DE INTERPEL- LATIONE SCI IOB. INCIPIT TRACTATUS SCI AMBROSI DE INTER- PELLATIONE DAUID P EXPLICIT DE IOB ET DE HOMINIS IN- FIRMITATE. INCIPIT EIUSDEM DE DAUID INTERPELLATIONE B EXPLICIT TRACTATUS SCI AMBROSII DE INTERPELLATIONE. IN- CIPIT TRACTATUS EIUSDEM DE INTERPELLATIONE DD C EX- PLICIT TRACTATUS DE INTERPELLATIONE SCI IOB ET HOMINIS INFIRMITATE. INCIPIT (ITEM P\') TRACTATUS DE INTERPELLA- TIONE EIUSDEM DP1 )
233

II. (III.). DE INTERPELLATIONE SANCTI IOB.

Superior nobis disputatio fuit de interpellatione sanctorum, [*]( 658 A ) quod fragilis et inbecilla condicio humana, quae nusquam sui [*]( B ) habeat firmitatem nisi in protectione caelesti: hodie nobis ea sumenda est, quod uulgus hominum, plerique etiam prudentium ualde mouentur, cum uident iniustos affluere rebus secundis, iustos autem frequenter adflictari in hoc saeculo. et uere lubricus hic locus, in quo etiam sancti uix potuerunt uerae opinionis tenere uestigium. denique turbatus est et ipse Dauid, qui in superioribus dixerat: occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. uerum tamen confirmauit se ipse [*]( C ) postea et perfectae rationis uiam innestig-auit. lob quoque sanctus cum tribus illis ueteribus amicis, qui ad consolandum uenerant, de ea opinione in sermone luctatus est. utriusque igitur disputationes in medium proferamus. digni sunt enim, qui nobis magisterium uiuendi adferant, quandoquidem in aduersis positi plus deo placere meruerunt. audiamus igitur utrumque suo ordine.

increpuerant uehementer sanctum Iob Eliphas Themanorum rex et Baldad Saucheorum tyrannus et [*]( D ) Sophar Minaeorum rex, eo quod propter peccata sua tantum supplicii sustineret. infirmo etenim ingenio non aduertebant quod dominus eum temptandum dedisset, ut athleta Christi temptationibus eruditus maiore ad coronam gloria perueniret. [*]( 11 Psalm. L 8 15 Iob c. 4-87 20 Iob 2, 11 ) [*]( 4 inbe*cilla P condicio (sit> a, fort. fragilis <sit> 5 liotie P (d 8. t m2) ea postea add. 0, om. DP\' 6 quod B qua C quo cet.; sumenda <inde> est quo Henricus Schenkl 7 iniustos P (o ex u) afluere P 8 secundis P (i ex u) affligi DP\' 9 potuerent P (v 8. e alt. m3) 12 tuae om. PC (τη̃ς σοϕίας coo LXX) 14 sanctus om. B ad consolandam qui se uenerant B 15 uenerant P (n 8. u.) in sermone om. B 17 quo DP\' magisterium P (i alt. s. u.) adferant P (v s. a alt. m3) 18 placere P (1 8. u.) 19 increpauerant J9P\' 20 elifas P elifaz B eliphat DT elipha C baldac D baldach P\' asaucheorum PC sauceorum B suitheorum DP\' 21 sofar P R mineorum PBC naamathenorum DP\' 23 temptandum P (p 8. 11.) ChriatiJ dei B 24 ad maioris cor. gloriae DP\' )

234
non uidentes itaque tantum sapientiae sacramentum angusti cordis timore, ne uiderentur iniustitiae deum arguere, qui poenis adfici innoxium perpeteretur, in sanctum Iob poenarum [*]( E ) menta retorquebant dicentes quia omnis uita impii in sollicitudine et diuitiae iniuste congregatae euomentur; omnia quae patiatur homo grauia in terra propter peccata sua eum perpeti, qui etiamsi in rebus prosperis sit, perpetuari ei secunda non posse et tamquam somnium cito euanescere, ut non inueniatur locus eius; laetitiam autem . impiorum esse grauiorem ruinam, ideoque etiam sanctum Iob a prosperis in aduersa mutatum et delictorum suorum pretio ex summis in ultima corruisse: labi eum qui se adsereret [*]( F ) innocentem, cum portio impii huiusmodi sit, ut superueniens in eum a domino indignatio ningat ei dolores et interitus domum eius inuoluat.