De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Flebiliter itaque sanctus deplorat uitae istius tempora. pereo inquit et spiritu circumferor, oro autem sepul-636 [*]( A ) turam et non inpetro. precor laborans. et quid faciam? dies mei transierunt in horrore, dirupti sunt articuli cordis mei. nec tamen usquam derogat iudicio dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae dei et inscrutabilia iudicia eius atque inuestigabiles uias eius.
non calcauerunt inquit eas filii glorificantium, nec transiuit per eas leo. quis enim potuit uias eius conprehendere, quis abdite occulta penetrauit? unde inquit inuenta [*]( B ) est sapientia aut quis locus disciplinae? nescit mortalis homo uiam eius, nec inuenta est in hominibus. abyssus dixit: non est in me, et mare dixit: non est mecum. non tibi licet scire, o homo, alta sapientiae; ideo tibi scriptum est: noli altum sapere, sed time. quid curiose cupis inuestigare quod tibi scire non expedit nec cognoscere datur? Paulus audiuit aliqua secreta sapientiae, quae prohibitus est aliis intimare, et ideo raptus est in paradisum, raptus usque ad tertium caelum, ut audiret ea [*]( C ) quae positus in terris audire non poterat. si quae audiuit homo, non licuit ei loqui, quemadmodum quod non audiuit inquirit? imperatoris tibi huius in terris non licet scire [*]( 1 Gen. 4, 11 sq. 5 Iob 17, 1 sq. et 11 10 Iob 5. 9 Rom. 11, 33 11 lob 28. 8 12 Iob 11. 7 13 Iob 28, 12-14 18 Rom. 11, 20 20 II Cor. 12, 2-4 ) [*]( 6 et pr. om. B 7 in horrore ed. Rom. (iv βρόμψ LXX, cf. Aristot. de mundo 4, 396* 12 Diod. Sic. V 7 Flor. II 6 (122,14)) in honore PBDP\' inhonori C dirupti P disrupti cet. 8 mei cordis B usquam DP\' dni C 10 atque] et P\' 13 quis B qui C quae PDP\', fort. quae- <que> abdite P (d ex t) abdite DP\' abdita et C eius B inde P 17 licet tibi o homo scire P1 18 tibi om. B 19 quaeris D (R. t cupis) 20 aliqua om. B 23 terra B 25 non inquirit B tibi post licet transponunt BDP1 in terris in mg. B )
Abyssus ergo dixit: non est in me, quia ipse dominus [*]( E ) dixit: non derelinques animam meam in infernum. et apostolus dixit: quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere. ergo si interrogatur abyssus: ubi est sapientia? respondet: non est in me, quia resurrexit. si interrogatur mare: ubi est sapientia ? dicit: non est mecum, quia calcauit me nec fluctus mei eam turbare potuerunt. et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto noli perfectam illam dei sapientiam in hoc mundo [*]( F ) quaerere, quia mundus eam non cognouit. sed si uis eam inuenire, calca fluctus istius mundi, sicut calcauit Petrus, et ambula super aquas istius saeculi. porriget tibi dexteram sapientia, [*]( 6 Psalm. LS 8 Psalm. LXXII 22 10 Esai. 7, 9 16 Psalm. XV 10 17 Rom. 10, 7 21 Matth. 14, 26 25 Matth. 14, 29 ) [*]( 5 aron B 7 tuae om. P (τη̃ς σοϕίας σου LXX) 9 scire est supra \\om. te) C scire est B 10 inquit om. B nec] non B intelligitis B 11 abyssum pr. (y ex i) P 13 tu s. u. P 16 inferno P (0 ex ii) 17 qui DP\' 19 abysus P respondet P (e alt. ex i) 20 est om. D 21 mecum non est DP quia om. B 23 quaerere in hoc mundo B 25 huius mundi B 26 aquasj undas B porriget P (e ex i) B porrigit C et porriget DP\' dexteram P (x 8. u.) sapientia dexteram B )