De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

manus tuae inquit plasmauerunt me: postea conuertisti et perculisti me. memento quia lutum me fecisti et in terram me [*]( F ) resolues. numquid non ut lac me mulsisti, confecisti me sicut caseum? corium et carnem me induisti, ossibus et neruis me inseruisti: uitam autem et misericordiam posuisti in me, et uisitatio tua protexit spiritum meum. quanta deploratio sancti uiri pro communi infirmitate, quanta conuentionis auctoritas, quod deus hominem manibus suis fecerit? excusatur culpa infirmitatis optentu, commendatur gratia priuilegio operationis aeternae et protectionis dignatione caelestis. de quo loco etiam Dauid pulcherrime locutus est dicens: quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis nisi quia uisitas eum?

Haec inquit habens in te noui quia omnia potes, inpossibile autem tibi nihil.

[*]( 633 A ) si enim peccauero, custodies me, ab iniquitate autem inmaculatum me non fecisti. si impius fuero, uae mihi! si sim iustus, non possum me erigere; plenus enim sum [*]( 7 Iob 10, 8-12 19 Psalm. VIII 5 22 Iob 10, 13-16 ) [*]( 1 mentis suae accersiri DP\' 2 impietatis est DP\' 4 lapsus est B conditionis est DP 5 perfidiae est et B est om. DP\' 6 miseratione est B 7 non P non in cet. est om. BDV inquit tuae B plasmauerunt me et fpcerunt me B 8 percussisti DP\' 9 terram B terra P (in quo terra in) cet. 11 corio et carne DP\' 13 autem om. P1 14 protexit] custodiuit B 19 pulcherrima P (r pr. 8. u.) 20 hominis P (i alt. ex e) 22 habens B (ε̌yων LXX) habes cet. 23 tibi B, om. cet. 26 erigere P (i ex e) sum enim B )

224
confusionis. inuestigor sicut leo ad necem. uide tria: si peccauero, inquit custodies m e : et ideo, o homo, fatere peccatum, ut ueniam consequaris. dic iniquitates tuas, ut iustificeris. quid erubescis fateri eas, in quibus natus es? negantis, non fatentis est crimen negare quod[*]( B ) natus sis. quod accepisti utinam serues. cur putes te habere quod non acceperis? ergo peccator fateatur, impius ingemiscat, iustus non se erigat et extollat, ne per arrogantiam fructum iustitiae amittat.

et pulchre ait: si lustus sum, me non possum erigere; plenus enim sum confusionis. iustus enim aduertit magis fragilitatem suam quam in .... sapiens agnoscit, non agnoscit insipiens. denique lapsibus suis sapiens conpungitur, insipiens delectatur: iustus [*]( C ) accusator est sui, iniustus adsertor; iustus praeuenire uult accusatorem confessione peccati, iniustus peccatum suum occultare desiderat. ille in principio sermonis occurrit, ut prodat errorem, iste multiloquio sermonis sui somnum accusationis inuoluit, ne prodat errorem.

Iterum adiciens dicit: quare adscripsisti aduersum [*]( D ) me mala et adposuisti mihi adulescentiae peccata? pulchre id aetatis arripuit ad querellam, quae magis ad uitium lubrica esse consueuit. habet enim pueritia innocentiam, senectus prudentiam, ipsa uicina adulescentiae iuuentas bonae [*]( 3 Esai. 43, 26 5 Psalm. L 7 13 Prouerb. 18, 17 19 Iob 13, 26 ) [*]( 3 dic <inquit> tacite Maurini 4 erubescis P (s alt. ex t; e alt. ex i m4) fateri DP\' negare cet. 5 es B est P (t del.) C (in quo est natus) DP\' 6 putas DP\'C 7 acciperis P (corr. m4) 8 erigat P (i ex e) 9 et 21 pulcrhe P 9 non possum me D 10 sum enim B 11 magis aduertit B lacunam indicaui; quam insipiens agnoscit PDP\' quam insipiens. et iniustus lapsus suos (ex soos) agnoscit B quam insipiens. et sapiens agnoscit C. quam in<iustus et lapsus suos> sapiens Gelenim, fort. recte 16 occurrit om. DP\' 17 iste s. u. B sonum Uaticanus 287 somnium lIenricus Schenkl, fort. recte 19 abscripsisti P asscripsisti B ascripsisti C obseripsisti DP\' 20 me mala] mela P mihij aduersum me B 21 querellam P querelam cet. 23 iuuentus DP\' )

225
existimationis intuitum et uerecundiam delinquendi: adulescentia sola est inualida uiribus, infirma consiliis, uitio calens, fastidiosa monitoribus, inlecebrosa deliciis. in tanto igitur et tam confragoso et procelloso mundi istius turbine, cur tam crebra naufragia inprouidae adscribuntur aetati ? unde praeclare Dauid totius temporis eius ueniam sibi a domino [*]( F ) postulauit dicens: delictum iuuentutis meae et ignorantiae ne memineris, quia tunc maxime calor corporis feruet et aestu sanguinis uaporantis ignescit.