Quomodo ergo excusant nescisse se, quorum alii uiderunt, alii cognouerunt solem non expleto diei curriculo recepisse se et rursus ante peractum spatium noctis egressum noctem in [*]( 5 Luc. 23, 34 14 Mattb. 27, 51-03 Luc. 23, 44 sq. 16 Matth. 27, 54 18 Iob 9, 7 19 Matth. 26, 60 sqq. 21 Psalm. LXXIIII 4 23 Galat. 2. 9 ) [*]( 1 post enim add. quia C habere DP\' montes om. B 5 et om. B 7 nolunt DP\' 8 si domini sententiam DP4 11 ignorauerat DP\' 15 sepulcrha P 16 recipere P (corr. m2) C receperunt DP\' dei filius BDP\' 18 hobreus P 23 iacob et iohannis P 25 cornmunionia PDP* societatis BC 26 se nescisse DP\' 27 recipisse (om. se) P recessisse DP\' )
219
die fecisse, in nocte diem. utique intellegere debuerunt quia sol iussus se recepit et iussus exiuit. praescripserat enim dominus quia tribus diebus futurus erat in corde terrae et tribus noctibus: didicit hoc sol, seruabat praeceptum.
[*]( E ) dubitabat ergo dicens: quid facio? orior et dies est, occido et nox est. si cursum meum seruauero, demorabor mundi salutem. festinemus ad redemptionem etiam nostram: festinare debeo etiam ipse ad nouam uitam; erit enim beneficio crucis, qua uniuersa renouantur, et sol nouus et caelum nouum. festino ergo ut illum possim uidere solem iustitiae inluminantem animas uniuersorum. sed quid faciam ? ipse uult post triduum fieri resurrectionem. inueni quid faciam, ut et moras non
[*]( F ) faciam et numerum dierum custodiam. non faciam integrum diem et integram noctem. adbreuiabo horas, ut tribus quidem diebus et noctibus sit inter mortuos dominus Iesus, citius tamen quam trium dierum et noctium interualla patiuntur resurgat a mortuis. adbreuiabo igitur horas, ubi ascenderit crucem. a sexta hora statim fiat nox, ne uideam domini passionem, sed fugiam parricidalis persecutionis spectaculum. occidam et erit nox horarum trium, egrediar et innouabo diem, ut sit horarum trium: percursus est primus dies, sequetur nox secunda spatio suo, sequetur similiter dies:
[*]( 631 A ) incipiet nox tertia, resurget dominus in nocte, et erit dies in lumine resurgentis, ut compleatur illud: et nox tamquam
[*]( 2 Matth. 12, 40 9 Apoc. 21, 1, cf. Petr. II 3, 13 10 Malach. 4, 2 Ioh. 1, 9 24 Psalm. CXXXVIil 12 ) [*](1 in nocte diem D in diem (die BP\') noctem cet., fort. diem in nocte; in diem noctem mutauisse Henricus Schenkl 2 recipit P prae- dixerat DP1 3 erat om. B 4 didicerat DP\' ? etiam ad redemptionem BDP\' 8 ipsam B quia B 9 renouantur uniuersa DP 12 et s. u. D 13 dierum meorum B 14 adbrebiabo P abbreuiabo B adbreuiando C oras P quidem horas in tribus B 15 et PPC ac D et tribus B citius ... trium om. DP\' spatio relicto 17 adbrebiabo P adbreuiando C 21 percussus PBC 22 sequetur Gelenius sequitur libri secunda C secundo cet. sequetur B sequitur cet. 23 resurgit PDP* 24 tamquam] sicut DP* ) 220
dies inluminabitur. hic est ille dies magnus. quem Abraham uidit et gauisus est, de quo et Dauid dixit: hic est dies, quem fecit dominus; exultemus et laetemur in eo, cui non ministerio laboris, sed fructu exultationis interero.
I Ipse ergo dominus diem ducet, et ante mundi consummationem mundi uidebitur lumen, quod inluminat omnem hominem [*]( B ) uenientem in hunc mundum. ipse est dominus qui signat et numerat multitudinem stellarum: ipse est qui caelum solus extendit, qui ambulauit tamquam in pauimento super mare, quando Petrus eum uidit ambulantem et dixit: domine. iube me ad te uenire super aquas. et iussit dominus, sed ille titubauit et nisi porrexisset ei dexteram dominus, demersus fluctibus occidisset. titubauit caro, saluauit dextera. et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? fides ergo[*]( C ) ambulauit in apostolo, non caro. denique fides titubauit, et caro coeperat sentire naufragium. quod non inpropiie dictum est, quia caro nauis est animae, sicut scriptum est: qui descendunt mare in nauibus et alibi: ibi dolores sicut parturientis. in spiritu uehementi conteres naues Tharsis. animae enim nostrae cum uerbum parturiunt, edunt dolores: quae autem peperit iam non meminit tristitiae propter gaudium, quia natus est illi homo, qui mundum redemit. naues ergo Tharsis, id est intellegibiles, quae [*]( D ) [*]( 2 Ioh. 8, 56 Psalm. CXVII 24 7 loh. 1, 9 9 Psalm. CXXXXVI 4 10 lob- 9, 8 Matth. 14, 25 11 Matth. 14, 28-31 18 Psalm. CVI 23 19 Psalm. XXXXVII 7 sq. 22 loh. 16, 21 ) [*]( 1 dies ille B 2 haec... quam ... ea B 6 ducet B ducit cet. consumationem PB 7 mundi om. DP\' 9 est dns qui DP\' 10 ambo]auit P (v 8. 0 m4) ambulat DP\' 11 uidit eum DP\' 12 uenire ad te RDPe 15 dubitasti DP\' dubitabitasti B titubasti PC (cf. Epist. LXXVIII 8) 17 cepit B 19 descendunt P (e ex i) 20 conterens PB nauis P naues cet. 22 tristitiae] pressurft DP\' 23 illi homo DP\' illis homo PC homo illis B 24 redimit P (corr. m2) ergo om. DP\' )
221
Solomoni aurum ferebant atque argentum, id est corpora nostra, quae habent thensaurum in uasis fictilibus, ut apostolus dixit, uel quod etiam hic partus dubio conteruntur, iuxta quod dictum est: uae praegnantibus et nutrientibus! — nam cum anima quatitur, caro fluctuat — uel spiritu uehementi exagitabuntur infuso, cum expleto tempore fuerit resurgendum, secundum quod scriptum est: ueni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et uiuent. unde et ipse
[*]( E ) Iob in posterioribus dicit: noui enim quia aeternus et potens est qui soluturus est me in terra resuscitare meam pellem, quae portauit. conteruntur autem, quia in iudicium resuscitantur. est autem bona contritio; cor enim contritum et humiliatum deus non spernit et alibi: sana contritiones eius. sed et ad Iosaphat dictum est: contritae sunt ire in Tharsis, eo quod se sacrilego miscuisset. utrumque igitur contritio significat, quia utrumque est in die iudicii, quando omnes qui in monumentis sunt audient uocem fili dei et
[*]( F ) procedent, qui bona fecerunt m resurrectionem uitae, qui male egerunt in resurrectionem iudicii. quod etiam Dauid propheta significat dicens: ibi dolores parturientis. sicut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri. namque et dolorem futurum et laetitiam conprehendit, dolorem de iudicio, de absolutione laetitiam.
[*]( 1 Reg. III 10, 22 2 II Cor. 4, 7 4 Luc. 21, 23 7 Ezech. 37, 9 9 Iob 19, 25 sq. 13 Psalm. L 19 14 Psalm. LVIIII 4 15 Paralip. II 20, 37 17 Ioh. 5, 28 sq. 21 Psalm. XXXXVII 7 et 9 ) [*]( 1 salomoni P (a ex o m4) cet. 2 thensaurum P (n del.) thesaurum cet. 10 resuscitare ... portauit om. DP1 spatio relicto 11 portauit <haec> (ταυ̃τα LXX) ed. Bom. quia] qui D 12 resuscitantur in indicium P\' in iudicium s. resuscitantur D 14 contritionis P iosafat P iosaphath B lacunam indicaui. sunt ire PC sunt naues ire B sunt ire naues DPfort. scripsit Ambrosim: sunt <naues tuae et non potuerunt> ire 16 se sacrilegio DP\' sacrilegio se B 18 audient... fecerunt om. DP\' fili P filii cet. 20 qui uero mala B 22 fort. (sicut> parturientis (ὡς τιϰτούσης LXX, cf.p. 220 u. 20; ut parturientis C ) 222
Sed ad propositae nobis interpellationis seriem reuertamur.
[*]( 632 AB ) multas inquit contritiones fecit mihi. respirare me non sinit, impleuit me amaritudine; et quia uirtute est potens, nemo potest iudicio eius resistere. si iustus sum corde, lingua mea errat. magnum et potentem disperdit ira. improbi in morte graui, iusti autem inridentur; dati sunt enim in manus impii. uide singula. potentibus ira sua est grauis, improbis nequitia. iustis condicionis infirmitas. ita nihil periculo uacat. fortitudo et magnitudo uiri sua potestate decipitur, improbitas[*]( C ) adflictatur, uirtus ridetur. ille, quia plus potest, labitur, iste, quia nihil potest, adfligitur. condicionis est uitium, quia uita nostra leuior est cursore; transiuit, et nihil uidit. tamquam nauis uestigium aut aquilae uolantis quaerentis escam, ita praeterit et uita hominis. quod loquimur, obliuiscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur nisi quod sit plenum maeroris et gemitus. concutior inquit omnibus membris. utinam sit [*]( D ) mediator noster et arguens et diiudicans inter utrumque nostrum.
dicam domino: quare sic me iudicas? an bonum tibi est ut ego iniustus sim, quia reppulisti opera manuum tuaum et consilio impoiorum intendisti? numquid sicut mortalis uidet, sic uideas? aut uita tua sicut hominis aut anni tui sicut uiri, quia exquisisti iniquitates meas et peccata mea inuestigasti? nosti enim quia impie non gessi; sed quia est qui de manibus tuis eruat? [*]( 2 Iob 9, 17-20, 22-24 12 lob 9, 25 sq. 18 lob 9, 28 et 83 20 Iob 10, 2-7 ) [*]( 4 eius iudicio B 9 uagat P 11 ridetur C ridetur ridetur P (alt. ridetur s. u. m2) cet. 14 uolantis et DP\' 15 hominis P (i alt. ex e) 19 et arguens et scripsi (xal ὲλέγyων xai διαϰούων LXX) et argnens PDPC arguens et B 21 iniustus B (in a. u.) iustus DP\' 22 et DF, om. cet. 23 uides B 26 non impie gessi B 27 eruatur DC )
223
magna fides, magna auctoritas conscientiae deum testem suae
[*](E ) mentis arcessere. quod condicionis est non negat, quod impietatis repellit, quod infirmitatis fatetur. peccasse condicionis est, quia nemo inmunis est lapsus: impie agere non condicionis, sed perfidiae et nequissimae mentis uenenum est. non agnoscit hoc iustus, sed absolutio hominis in dei miseratione, non hominis potestate est.