De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

manus tuae inquit plasmauerunt me: postea conuertisti et perculisti me. memento quia lutum me fecisti et in terram me [*]( F ) resolues. numquid non ut lac me mulsisti, confecisti me sicut caseum? corium et carnem me induisti, ossibus et neruis me inseruisti: uitam autem et misericordiam posuisti in me, et uisitatio tua protexit spiritum meum. quanta deploratio sancti uiri pro communi infirmitate, quanta conuentionis auctoritas, quod deus hominem manibus suis fecerit? excusatur culpa infirmitatis optentu, commendatur gratia priuilegio operationis aeternae et protectionis dignatione caelestis. de quo loco etiam Dauid pulcherrime locutus est dicens: quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis nisi quia uisitas eum?