De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

dicam domino: quare sic me iudicas? an bonum tibi est ut ego iniustus sim, quia reppulisti opera manuum tuaum et consilio impoiorum intendisti? numquid sicut mortalis uidet, sic uideas? aut uita tua sicut hominis aut anni tui sicut uiri, quia exquisisti iniquitates meas et peccata mea inuestigasti? nosti enim quia impie non gessi; sed quia est qui de manibus tuis eruat? [*]( 2 Iob 9, 17-20, 22-24 12 lob 9, 25 sq. 18 lob 9, 28 et 83 20 Iob 10, 2-7 ) [*]( 4 eius iudicio B 9 uagat P 11 ridetur C ridetur ridetur P (alt. ridetur s. u. m2) cet. 14 uolantis et DP\' 15 hominis P (i alt. ex e) 19 et arguens et scripsi (xal ὲλέγyων xai διαϰούων LXX) et argnens PDPC arguens et B 21 iniustus B (in a. u.) iustus DP\' 22 et DF, om. cet. 23 uides B 26 non impie gessi B 27 eruatur DC )

223
magna fides, magna auctoritas conscientiae deum testem suae [*](E ) mentis arcessere. quod condicionis est non negat, quod impietatis repellit, quod infirmitatis fatetur. peccasse condicionis est, quia nemo inmunis est lapsus: impie agere non condicionis, sed perfidiae et nequissimae mentis uenenum est. non agnoscit hoc iustus, sed absolutio hominis in dei miseratione, non hominis potestate est.