De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
sed non excusantur, quia nesciunt, cum scire nolint quod debuerunt cognoscere. [*]( B ) certe non illis inuidemus, domini si sententiam sequantur: sententia enim superiora solet absoluere, non futura. sed nec ille inmunis a scelere qui crucifixit suae auctorem salutis et postea ueniam non poposcit. esto ut ante ignorauerit quem persequebatur: in cruce tamen positum debuit recognoscere uniuersorum esse dominum elementorum, sub quo omnia elementa tremuerunt, caelum obscuratum est, sol refugit, terra dissiluit, defunctorum sepulchra patuerunt, mortui uiuentium[*]( C ) recepere consortia. unde et centurio dixit: uere filius dei erat iste. centurio agnoscit alienum, Leuita non recognoscit suum: gentilis ueneratur, Hebraeus abiurat. non inmerito ergo columnae orbis terrarum motae sunt, quando non crediderunt principes sacerdotum: sed motae sunt ueteres, ut nouae confirmarentur, sicut ipse dignatus est dicere: ego confirmaui columnas eius. audi quas columnas confirmauerit: Petrus et Iacobus et Iohannes. qui uidebantur [*]( D ) columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae communionis.