De Interpellatione Iob et David

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Qui sunt enim montes quos inueterescere fecit nisi Moyses, [*]( EF ) Aaron, Iesus Naue, Gedeon, prophetae, omnes libri ueteris testamenti? uenit Iesus dominus: nouum detulit testamentum, et illud quod erat uetus factum est. innouatus est Christianus, inueterauit Iudaeus: renouata est gratia, inueterauit littera. euertit montes et conuertit. euertit enim et subruit intellectum secundum litteram et statuit intellegentiam spiritalem. intellectus ergo legis ille carnalis euanuit: facta est spiritalis. unde apostolus ait: scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum.

[*]( 630 A ) sed et ipse qui carnalis erat factus est spiritalis, sicut ipse asseruit dicens: puto [*]( 25 Eom. 7, 14 27 I Cor. 7, 40 ) [*]( 2 inueteriBcere P inueterascere DP\'C 6 autem sidera BDP4 8 ueri gilias B uigilias DP\' ugilias C 9 septemtrionem BP\' 10 inuistigauilia P 12 fuerit me B 15 nostrae om. DP\' misteria PB 17 inueteriscere P inueterascere DP C facit lJDF\' 18 aron P moyses ! et helyas: aaron DP\' iesu B profetę P (semper) 19 dns ihs BlJP\' 20 factum est nouum BDP\' 22 et pro B ut cet. 24 ille legis DP\' facta P lex facta B et factus DP\' factus C 27 aseruit P )

218
enim et ego spiritum dei habeo. hos ergo montes inueterauit Iesus, et Iudaei nesciunt. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, numquam Iudaica adhuc deliramenta sequerentur. ipsi sunt ergo qui nesciunt. unde et in euangelio dicit dominus Iesus: dimitte illis, pater, quia nesciunt quid faciunt.