De Interpellatione Iob et David
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Sed iterum ipsum audiamus dicentem. incumbebant illi [*]( F 629 A ) amici, qui ad consolandum uenerant, et quasi inimici amaris eum perurguebant sermonibus. unum enim solacii genus est in aerumna et amaritudine constitutis culpa uacare, ut ea quae perpetiuntur aduersa non pro delicti pretio sustinere uideantur. hoc quoque uiro sancto adimere gestiebant, ut uideretur ipse suae auctor aerumnae, qui peccatis grauibus domini contraxisset offensam et pro impietatibus suis illa toleraret, describentes impiorum supplicia, qui uitia sererent [*]( B ) et meterent sibi dolores, quod mandato perirent dei et spiritu irae ipsius interirent, qui insufflaret domos luteas inhabitantibus et arescerent, cogitationes destitueret uersutorum, os obstrueret iniusti. quae uera quidem de domini potestate, sed non conuenientia tanti uiri meritis adserebant. his ergo respondit: in ueritate noui quia ita est.
quomodo enim iustus mortalis apud dominum? si enim [*]( C ) uoluerit iudicio contendere cum eo, non audiet illum, ut non ad unum uerbum eius mille sermonibus contradicat. sapiens est enim intellectu et [*]( 16 Iob 4, 8 sq. 18 Iob. 4, 19 et 21 19 Iob 5, 13 et 16 22 Iob 9, 2-11 ) [*]( 1 aperiunt DP\' 2 somnis B (ex somniis) somniis DP\' bibebat ... somnis om. DP\' epulatur epulari DP\' 3 autem om. DP\' 4 et alt. U om. DP\' 5 auaritia P (a ult. ex ft) 6 quaesierit B 10 unum] ut D (t in ras.) P\' 11 et] et in DP\' conetitutus P a culpa DP\' 12 delicti B (i alt. ex a m2, om. non) 15 contraxisse B 16 toterasset B 17 mandato B (-ta m2) mandata cd. perirent BPC operirent PD 18 irae ed. Roni. (ὀργη̃ς LXX) uitae libri 19 ariscerent P destituerent B 23 en:m est B deum B )
Qui sunt enim montes quos inueterescere fecit nisi Moyses, [*]( EF ) Aaron, Iesus Naue, Gedeon, prophetae, omnes libri ueteris testamenti? uenit Iesus dominus: nouum detulit testamentum, et illud quod erat uetus factum est. innouatus est Christianus, inueterauit Iudaeus: renouata est gratia, inueterauit littera. euertit montes et conuertit. euertit enim et subruit intellectum secundum litteram et statuit intellegentiam spiritalem. intellectus ergo legis ille carnalis euanuit: facta est spiritalis. unde apostolus ait: scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum.
[*]( 630 A ) sed et ipse qui carnalis erat factus est spiritalis, sicut ipse asseruit dicens: puto [*]( 25 Eom. 7, 14 27 I Cor. 7, 40 ) [*]( 2 inueteriBcere P inueterascere DP\'C 6 autem sidera BDP4 8 ueri gilias B uigilias DP\' ugilias C 9 septemtrionem BP\' 10 inuistigauilia P 12 fuerit me B 15 nostrae om. DP\' misteria PB 17 inueteriscere P inueterascere DP C facit lJDF\' 18 aron P moyses ! et helyas: aaron DP\' iesu B profetę P (semper) 19 dns ihs BlJP\' 20 factum est nouum BDP\' 22 et pro B ut cet. 24 ille legis DP\' facta P lex facta B et factus DP\' factus C 27 aseruit P )
sed non excusantur, quia nesciunt, cum scire nolint quod debuerunt cognoscere. [*]( B ) certe non illis inuidemus, domini si sententiam sequantur: sententia enim superiora solet absoluere, non futura. sed nec ille inmunis a scelere qui crucifixit suae auctorem salutis et postea ueniam non poposcit. esto ut ante ignorauerit quem persequebatur: in cruce tamen positum debuit recognoscere uniuersorum esse dominum elementorum, sub quo omnia elementa tremuerunt, caelum obscuratum est, sol refugit, terra dissiluit, defunctorum sepulchra patuerunt, mortui uiuentium[*]( C ) recepere consortia. unde et centurio dixit: uere filius dei erat iste. centurio agnoscit alienum, Leuita non recognoscit suum: gentilis ueneratur, Hebraeus abiurat. non inmerito ergo columnae orbis terrarum motae sunt, quando non crediderunt principes sacerdotum: sed motae sunt ueteres, ut nouae confirmarentur, sicut ipse dignatus est dicere: ego confirmaui columnas eius. audi quas columnas confirmauerit: Petrus et Iacobus et Iohannes. qui uidebantur [*]( D ) columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae communionis.
Quomodo ergo excusant nescisse se, quorum alii uiderunt, alii cognouerunt solem non expleto diei curriculo recepisse se et rursus ante peractum spatium noctis egressum noctem in [*]( 5 Luc. 23, 34 14 Mattb. 27, 51-03 Luc. 23, 44 sq. 16 Matth. 27, 54 18 Iob 9, 7 19 Matth. 26, 60 sqq. 21 Psalm. LXXIIII 4 23 Galat. 2. 9 ) [*]( 1 post enim add. quia C habere DP\' montes om. B 5 et om. B 7 nolunt DP\' 8 si domini sententiam DP4 11 ignorauerat DP\' 15 sepulcrha P 16 recipere P (corr. m2) C receperunt DP\' dei filius BDP\' 18 hobreus P 23 iacob et iohannis P 25 cornmunionia PDP* societatis BC 26 se nescisse DP\' 27 recipisse (om. se) P recessisse DP\' )
I Ipse ergo dominus diem ducet, et ante mundi consummationem mundi uidebitur lumen, quod inluminat omnem hominem [*]( B ) uenientem in hunc mundum. ipse est dominus qui signat et numerat multitudinem stellarum: ipse est qui caelum solus extendit, qui ambulauit tamquam in pauimento super mare, quando Petrus eum uidit ambulantem et dixit: domine. iube me ad te uenire super aquas. et iussit dominus, sed ille titubauit et nisi porrexisset ei dexteram dominus, demersus fluctibus occidisset. titubauit caro, saluauit dextera. et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? fides ergo[*]( C ) ambulauit in apostolo, non caro. denique fides titubauit, et caro coeperat sentire naufragium. quod non inpropiie dictum est, quia caro nauis est animae, sicut scriptum est: qui descendunt mare in nauibus et alibi: ibi dolores sicut parturientis. in spiritu uehementi conteres naues Tharsis. animae enim nostrae cum uerbum parturiunt, edunt dolores: quae autem peperit iam non meminit tristitiae propter gaudium, quia natus est illi homo, qui mundum redemit. naues ergo Tharsis, id est intellegibiles, quae [*]( D ) [*]( 2 Ioh. 8, 56 Psalm. CXVII 24 7 loh. 1, 9 9 Psalm. CXXXXVI 4 10 lob- 9, 8 Matth. 14, 25 11 Matth. 14, 28-31 18 Psalm. CVI 23 19 Psalm. XXXXVII 7 sq. 22 loh. 16, 21 ) [*]( 1 dies ille B 2 haec... quam ... ea B 6 ducet B ducit cet. consumationem PB 7 mundi om. DP\' 9 est dns qui DP\' 10 ambo]auit P (v 8. 0 m4) ambulat DP\' 11 uidit eum DP\' 12 uenire ad te RDPe 15 dubitasti DP\' dubitabitasti B titubasti PC (cf. Epist. LXXVIII 8) 17 cepit B 19 descendunt P (e ex i) 20 conterens PB nauis P naues cet. 22 tristitiae] pressurft DP\' 23 illi homo DP\' illis homo PC homo illis B 24 redimit P (corr. m2) ergo om. DP\' )
Sed ad propositae nobis interpellationis seriem reuertamur.
[*]( 632 AB ) multas inquit contritiones fecit mihi. respirare me non sinit, impleuit me amaritudine; et quia uirtute est potens, nemo potest iudicio eius resistere. si iustus sum corde, lingua mea errat. magnum et potentem disperdit ira. improbi in morte graui, iusti autem inridentur; dati sunt enim in manus impii. uide singula. potentibus ira sua est grauis, improbis nequitia. iustis condicionis infirmitas. ita nihil periculo uacat. fortitudo et magnitudo uiri sua potestate decipitur, improbitas[*]( C ) adflictatur, uirtus ridetur. ille, quia plus potest, labitur, iste, quia nihil potest, adfligitur. condicionis est uitium, quia uita nostra leuior est cursore; transiuit, et nihil uidit. tamquam nauis uestigium aut aquilae uolantis quaerentis escam, ita praeterit et uita hominis. quod loquimur, obliuiscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur nisi quod sit plenum maeroris et gemitus. concutior inquit omnibus membris. utinam sit [*]( D ) mediator noster et arguens et diiudicans inter utrumque nostrum.
dicam domino: quare sic me iudicas? an bonum tibi est ut ego iniustus sim, quia reppulisti opera manuum tuaum et consilio impoiorum intendisti? numquid sicut mortalis uidet, sic uideas? aut uita tua sicut hominis aut anni tui sicut uiri, quia exquisisti iniquitates meas et peccata mea inuestigasti? nosti enim quia impie non gessi; sed quia est qui de manibus tuis eruat? [*]( 2 Iob 9, 17-20, 22-24 12 lob 9, 25 sq. 18 lob 9, 28 et 83 20 Iob 10, 2-7 ) [*]( 4 eius iudicio B 9 uagat P 11 ridetur C ridetur ridetur P (alt. ridetur s. u. m2) cet. 14 uolantis et DP\' 15 hominis P (i alt. ex e) 19 et arguens et scripsi (xal ὲλέγyων xai διαϰούων LXX) et argnens PDPC arguens et B 21 iniustus B (in a. u.) iustus DP\' 22 et DF, om. cet. 23 uides B 26 non impie gessi B 27 eruatur DC )
manus tuae inquit plasmauerunt me: postea conuertisti et perculisti me. memento quia lutum me fecisti et in terram me [*]( F ) resolues. numquid non ut lac me mulsisti, confecisti me sicut caseum? corium et carnem me induisti, ossibus et neruis me inseruisti: uitam autem et misericordiam posuisti in me, et uisitatio tua protexit spiritum meum. quanta deploratio sancti uiri pro communi infirmitate, quanta conuentionis auctoritas, quod deus hominem manibus suis fecerit? excusatur culpa infirmitatis optentu, commendatur gratia priuilegio operationis aeternae et protectionis dignatione caelestis. de quo loco etiam Dauid pulcherrime locutus est dicens: quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis nisi quia uisitas eum?