De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

tertium est quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex diuinae mansuetudinis prorogari debuit, ne si continuo uindicatum esset in reum, homines quoque in iudicando nullam patientiam [*]( B ) moderationemque seruarent, sed statim reos supplicio darent. diuinae autem sententiae prouidentia huiusmodi est, ut magnanimitatem et patientiam doceret iudices, ne quis praepropere raperetur studio uindictae et ipsa deliberationis inmaturitate puniret innoxium aut poenam acerbaret ingrati nec tamen penitus indultum esse pateretur in eo qui nullam paenitentiam sceleris induisset. reppulit enim eum a facie sua et a parentibus [*]( 224 i ) abdicatum separatae habitationis quodam relegauit exilio, eo quod ab humana mansuetudine transisset ad saeuitiam bestiarum. uerum tamen non homicidio uoluit homicidam uindicari, qui mauult peccatoris correctionem quam mortem. unde [*]( 3 Philo Quod det. pot. ins. 48 (224, 44; I 298,4 C.); cf. Odyss. XII118 23 Gen. 4, 16 27 Ezecli. 33, 11 ) [*]( 1 intellegetis M 2 aduertetis M hanc senectutem V 3 scylleo P seilleo cet. 21 aceruaret PV ingrati AA\' et rn3 SM\' inrati MP et ml SM\' irati BP\', om. V 27 mauult SAA\'M\'I* V et (magis unIt 8. u. m2) P magis uult MB in uerbo mortem desinit V (ita f. 115°), in quo folium ultimum excidisse uidetur, atque Mon. 2549, qui add. EXPLICIT LIBER SECUNDUS DE CAIN ET ABEL, et Monac. 14399, qui add. EXPLICIT DE CAIN ET ABEL LIBER SECUNDUS )

409
in Lamech septuagies septies uindicatur, quia grauior culpa eius est qui nec post damnationem se correxit alterius. Cain impetu quodam inprouido ante peccauerat, Lamech utique quod in altero reprehensum aduerterat cauere debuerat. suo [*]( B ) sententia iudici debebatur, ne quis passim reum putaret esse feriendum. et ut ad mysterium uenias, non debuit interimere eum qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium paenitentiae. excusare posset quod se redemisset uel sera actione paenitentiae, nisi eum praematura poena rapuisset. [*]( 1 Gen. 4, 24 Philo Quaest. I 77 ) [*]( 3 peccauerit S (corr. m3) M 5 esse feriendam putaret B 7 in uerbo naturalem desinit M (in f. 180°) j excidit folium 10 rapuisset. amen. EXPLICIT DE CAIN ET ABEL LIBER SECUNDUS SA et A\' (qui add. BEATI AMBROSII FELICITER DEO GRAS. AMHN) et P\' (qui om. LIBER SECUNDUS) rapuisset. amen. AMBROSII EPI MEDIO- LANENSIS DE CAIN ET ABEL LIBER SECUNDUS FELICITER EX- PLICIT. LAUS DEO M\' EXPLICIT P. in B non est subscriptio )
410
411