De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
euidens generalisque ratio, quia omni [*]( 3 Gen. 4, 12 7 Gen. 4, 10 Philo Quaest. I 70 9 Rom. 6. 10 eq. 19 Philo Quaest. I 71 22 Coloss. 1, 16 26 Gen. 4. 12 Philo Quaest. I 72 ) [*]( 2 homicida M 3 augebit S (i ex a) augebat M\'P audebat PJx 5 quae hoc loco a, om. V, post uiolata cet. habeat S (at tf\'as., re in ras. tn3) habere M\'P et (in quo non habere) V haberet P4 habens a 13 se 8. u. M 22 cerubim M cherubim PF 23 seraphin S seraphim cet. 24 damnauerunt M 25 pura (a ex e m2) ... sententia (a ex e m2) P )
405
inprobo mala et adsunt et adfutura sunt. quae adsunt tristitiam operantur, quae futura formidinem, sed inprobum plus praesentia quam futura sollicitant. unde et Cain dixit ad dominum: [*]( 221 A ) maior causa mea est. si derelinques me hodie, a facie tua abscondam me. nihil enim grauius quam errantem a deo deseri, ut se reuocare non possit. mors peccatoris finem peccandi adfert, uita autem diuino gubernaculo destituta praecipitatur et in grauiora prolabitur. ut si gregem pastor relinquat, incursant bestiae, ita cum deus deserit hominem, ingruit diabolus. graue praesertim insipientibus non habere rectorem. serpit malitia, uulnus augetur, ubi medicina defuerit. [*]( B ) abscondit se autem qui uelare uult culpam et tegere peccatum. qui enim male agit odit lucem et tenebras suorum quaerit ut latibula delictorum, iustus autem non abscondere se a domino deo suo, sed ipse se magis offerre consueuit dicens: