De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Non mediocre etiam dogma quod ait: uox sanguinis fratris tui ad me clamat, quia deus iustos suos audit etiam mortuos, quoniam deo uiuunt. et merito pro uiuentibus habentur, quia etiamsi corporis gustauerint mortem. uitam incorpoream tamen carpunt et iuluminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna. iustorum ergo audit et sanguinem, auertit se autem a precibus inpiorum, quoniam etiamsi uideantur uiuere, miseriores sunt tamen [*]( E ) omnibus mortuis, carnem sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam. quid enim aliud quam sepulta est quae intra humum uoluitur et terrenae auaritiae cupiditatibus ceterisque uitiis includitur, ut gratiae caelestis auram spirare non possit? huius modi peccator a terra maledictus est, quae est infima et postrema pars mundi. superius utique caelum et quae in caelo sunt, sol, luna et stellae, throni, dominationes, principatus est potestates, Cherubin et [*]( F ) Seraphin. non est ergo dubium quod eum et superiora damnauerint quem inferiora damnarunt. nam quomodo absoluitur purae illic caelestique sententiae quem nec terrae potuerunt absoluere? et ideo gemens et tremens iubetur esse super terram.