De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Duae itaque sectae sunt sub duorum fratrum nomine conpugnantes inuicem et contrariae sibi, una quae totum menti suae deputat tamquam principali et quasi cuidam cogitationis[*]( B ) et sensus et motus omnis auctori, hoc est quae omnes inuentiones humano adscribit ingenio, altera quae tamquam operatori et creatori omnium deo defert et eius tamquam parentis atque rectoris subdit omnia gubernaculo. illa prior Cain significatur, haec posterior Abel dicitur. has duas sectas anima una parturit et ideo germanae habentur, quod uno fundantur utero, sed contrariae sunt, quia oportet eas, cum quodam [*]( c ) animae partu editae fuerint, diuidi ac separari; conpugnantibus enim hospitium esse unum perpetuo non potest. denique Rebecca, cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali alteram boni, easque exilire intra uterum sentiret suum — Esau enim typus erat malitiae, Iacob figuram bonitatis gerebat —, mirata quid illud esset quod discordiam quandam concepti cerneret fetus, consuluit deum, ut passionem proderet, medellam daret. itaque precanti est responsum editum: duae [*]( D ) [*]( 3 Philo de sacr. 1 (163, 13; I 203. 3 C.), cf. de sacr. 10 (197, 29; I 265, 10 C.) 8 Philo de sacr. 1 (163, 8; I 202, 6 C.) 15 Philo de sacr. 1 (164, 1; I 203. 4 C.) 19 Philo de sacr. 2 (164, 10; I 203. 11 C.) 22 Philo de sacr. 2 (164, 30; I 204, 8 C.) 25 Gen. 25, 23 ) [*]( 1 et cogitatio om. B 2 cum s. u. S 3 plenius om. B 8 post conpugnantes add. ee M 9 menti suae BP mentis.uae V mentis suae SM thi s bis eras.) cet. 10 quidam ... auctor M 11 omnis motus A\' 17 e- contrariae S 19 denique (s. deinde mT) M 21 sentiret in mg. ml S 23 quid om. M 25 medellam SJ[M\' medelam cet. est om. M editum 5 M (6 s. u. m2) )

341
gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo exibunt. quod si ad animam referas, eandem generatricem boni et mali intelleges, quia ex quodam fonte animae utrumque demanat, sed hoc sobrii solet esse iudicii, ut repudiato malo uelut enutriat quod bonum est atque confirmet. prius ergo quam pariat bonum, hoc est reuerentiam deo debitam, ut 185 [*]( A ) ipsi totum deferat, sua praefert; cum uero genuerit confessionem, quae defertur deo, deponit sui cordis tumorem. adiciens ergo deus bonum animae dogma Abel abstulit inprobum dogma Cain.