et ideo caue ne inprudenter loquaris; labia enim inprudentis [*]( E ) inducunt eum ad mala. caue ne in oratione te extollas; oratio enim humiliantis se nubes penetrauit. caue ne incaute symboli uel dominicae orationis diuulges mysteria. an nescis quam graue sit in oratione contrahere peccatum, ubi speras remedium? certe dominus per prophetam docuit hoc graue [*]( 3 Matth. 6, 8 8 Psalm. CXXXX 3 9 Coloss. 4, 3 16 Prouerb. 10, 19 19 Sir. 21, 25 (28) 21 Eccl. 10, 12 22 Sir. 32 (35), 21 ) [*]( 1 ora patrem tuum PP\' in abscondito ora B 5 arcanum MM\' archanum P (h exp.) cet. 8 tuum om. M\' quid B tuum om. PP1 10 mihi inquit P 11 misterium .A\'BM\' 13 exiebat M 14 illios BlJl.AA\' eius cet. prodiebat M procedebat AA\' 17 tuum peccatum B 18 intrauit peccatum B 22 in mala AA\' 23 penetrat B penetrabit Monacc. 2549 et 14399 24 simboli BV misteria MBV 26 pptiam M\' (om. per), per om. B )
371
esse maledictum dicens: et oratio eius fiat in peccatum, nisi forte mediocre id tibi putas esse. diffidere est enim de potentia dei aestimare quod non audiaris, nisi clamaueris. clament opera tua, clamet fides, clamet affectus, clament
[*]( F ) passiones tuae, clamet sanguis tuus, sicut sancti Abel, de quo dixit deus ad Cain: uox sanguinis fratris tui ad me clamat. audit te in occultis qui mundat in occultis. nos nisi loquentem audire non possumus: apud deum loquuntur non uerba, sed cogitationes. et ut hoc uerum scias, dicebat dominus Iesus ad Iudaeos: quid cogitatis mala in cordibus uestris? non interrogantis uox ista est, sed scientis. quod tibi manifestat euangelista dicens: Iesus autem
[*]( 201 A ) sciebat cogitationes eorum. sicut ergo filius nouit, nouit et pater. filium nosse cognouisti, patrem nosse audi consiliarium et testem patris dicentem: scit enim pater uester quid uobis opus sit, antequam petatis ab eo. coque ergo subcinericiam tuam uapore spiritus sancti, coque etiam animi passiones uerbi calore. etsi crudiores sunt passiones tuae nuper fortasse de Aegypto egredientes, operito eas et lento calore excoque, ne fortiorem ignem ferre non possint et
[*]( B ) semustilentur potius quam coquantur; sunt enim plurima quae cruda displiceant, cocta delectent. foue pectore tuo alta mysteria, ne praematuro sermone et infidis auribus uel infirmis quasi incocta committas atque auertatur auditor et cum horrore fastidiat.