De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
quod sit ostium tuum disce: pone, domine, custodiam ori meo et ostium circuitus labiis meis. et Paulus petit orari pro se, ut aperiatur inquit mihi ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi. sed ille utpote electus ad euangelii praedicationem recte sibi ostium uerbi optabat aperiri, quia de ore eius exibat salus gentium, de ore illius prodibat uita populorum: nos autem claudamus [*]( II ) ostium, ne culpa intret, ne lapsus aliquis sermonis exeat. intrat culpa, si lapsus exierit. audi quomodo intret culpa. ex multiloquio inquit non effugies peccatum. exiuit multiloquium, peccatum intrauit, quia in multiloquio nequaquam qui exeat sermo trutinatur. inprudenter labitur, licet ipsum ultra mensuram aliquid loqui grande peccatum sit.