De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Adam autem cognouit Euam mulierem suam, quae concepit et peperit Cain et dixit: adquisiui hominem per deum. quae adquirimus ex quo et a [*]( c ) quo et per quid adquiramus considerari solet, ex quo tamquam ex materia, a quo quis auctor, per quid tamquam per aliquod instrumentum. numquid hic sic dicit: adquisiui hominem per deum, ut deum intellegas instrumentum? non utique, sed ut intellegas auctorem et operatorem deum. unde deo magis detulit, quia dixit: adquisiui hominem per deum, ut et nos, cum aliquid adquirimus, uel omnes euentus secundos deo magis deferre quam nobis adrogare [*]( D) debemus et adiecit parere Abel.