De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

[LIBER PRIMVS.]

De paradiso in superioribus pro captu nostro ut potuimus 183 [*]( A ) quod dominus infudit, sensus inuenit digessimus, in quibus [*](B ) Adam atque Euae lapsus est conprehensus. nunc quoniam illa penes auctores non stetit culpa, sed quod peius est deteriorem inuenit heredem, sequentem adoriamur historiam et ea quae secundum scripturas sunt adnexa diuinas nostro opere prosequamur.