De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

His auditis uelut ceruus sagittatus in iecore haeret saucius. [*]( F ) quem miserans uirtus et casurum cito uidens inprouiso occurrit uerita ne inter moras inlecebris demulcentibus mens capiatur humana. \'palam\' inquit adparui tibi non quaerenti me, ne [*]( 3 Hier. 28, 7 (51, 7) 5 Prouerb. 9, 16 sq. 8 Esai. 22, 13 9 Sap. 2, 4-8 17 cf. Cic. de fin. II 106 disp. Tusc. V 101 22 Prouerb. 7. 23 23 Philo de merc. mer. 3 (II 267, 1; I 212, 4 C.) ) [*]( 5 quis S (8 exp.) AA\' est om. V diuertat A\'BV 9 moriamur B transiet enim uita V 12 in iuuentute BFV 14 coronemur SA\' et (nos om.) M 17 relinquuntur AA\'PV relinquantur B 18 ergo S (r eras.) P\' (8. m2 i ego) MP 20 nisi deleuit Erasmus; uix credibile Ambrosium scripsisse <non> adserit nisi uel om. BAA\' filosofiae MM1 21 salemonis V salomonis cet. 24 uerita AA\' ueritate M\' (te eras.) cet. )

352
fallat inprudentem et circumueniat te mulier effrenata et [*]( 191 A I ) luxuriosa, quae non nouit pudorem. sedet in foribus domus in sella palam in plateis aduocans praetereuntes. nunc igitur, fili, audi me et intende uerbis oris mei. non declinet in uias eius cor tuum; multos enim uulnerando dei.ecit, et sunt innumerabiles quos trucidauit. uiae inferorum domus eius deducentes in secessum mortis. aufer igitur tibi prauum os et iniusta labia a te longe propelle. oculi tui recta uideant; noli intendere fallaci mulieri. mella enim destillant a labiis mulieris fornicariae, quae ad tempus [*]( B ) inpinguat fauces tuas, postea uero amariorem felle inuenies. dies me citius defecerit quam uitia eius exponam, quae tamen in Prouerbiis ore sapientiae descripta atque expressa sunt. non uincat formae concupiscentia. adulterina est, fucis inlita. 15 nequaquam uero ac sincero fulgens decore. neque capiaris oculis; circumfusa enim retia sunt. esto magis similis illius et sequere eum qui salit super montes et transilit super colles, prospiciens per fenestras, eminens super retia. mala [*]( c ) sunt uoluptatis uincula. oculos delectat, demulcet aures, sed mentem inquinat. multa mentitur, falsa adiungit, uera subducit, spondit pecuniam, aurum offert, sed aufert disciplinam. tu autem accipe potius disciplinam quam pecuniam et scientiam super aurum probatum; melior est enim lapidibus pretiosis. non te celabo quae summa eius feruntur, ne uidear [*]( 1 Prouerb. 9. 13 2 Prouerb. 9, 14 sq. 3 Prouerb. 7, 24—27 8 Prouerb. 4, 24 sq. 10 Prouerb. 5, 3 14 Prouerb. 6, 24 sq. Philo de merc. mer. 4 (II 267, 36; I 213, 10 C.) 18 Cant. 2. 8 sq. 23 Prouerb. 8, 10 sq. 25 Philo de merc. mer. 4 (II 268, 4; I 214. 1 C.) ) [*]( 6 deicit BY 8 ergo P\'V os prauum B Monac. 14399 Uindob. 758 9 repelle B 11 destillant M et m2 S distillant AA\' et (i pr. ex p) pi destillabunt Sml B destillabant ItI\' distillabunt cet. 13 mei S (i eras.) MA defeceri.t (n eras.; in mg. tn2 deficict) 8 deficiet P\' 19 prospicies M 21 mentitu. S (r eras., s s. ras. m2) mentitns Jf 22 spondet SB et m2 V 24 laboribus M )
353
deoperire quae displiceant in uoluptate et obumbrare quae placeant. eleuat enim et extollit mentem suasoriis uerbis, [*]( D ) ostendit omnia regna terrae dicens: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. ibi tu caue ne capiaris praeterlabentibus et non manentibus, quibus magna temptatio est.

docuit te certe dominus Iesus quemadmodum aduersus huiusmodi temptationes resistas. tetenderat diabolus primum laqueum gulae dicens: si filius dei es, dic lapidi huic ut fiat panis: respondit dominus: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. laqueum soluit [*]( E ) hoc dicto. posuit iterum diabolus secundum iactantiae laqueum, qui etiam bonam mentem prosperis currentem semitis solet strangulare. et duxit illum inquit in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: si filius es dei, mitte te hinc; scriptum est enim quod angelis suis mandauit de te ut conseruent te, quia inmanibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. itaque cum posset sine ullo periculo mittere se dominus Iesus, cui suppeterent spiritales uolatus, tamen [*]( F ) ne iactantiae genus esset, respondit diabolo: non temptabis dominum deum tuum. simul docuit nos cauere ne faciamus uoluntatem diaboli. si ergo ueri iactantia declinanda est, quanto magis nemo debet falsa iactare pro ueris? tertius superest laqueus auaritiae atque ambitionis. ostendit in monte posito omnia regna orbis terrae in momento [*]( 3 Matth. 4. 9 Luc. 4, 7 8 Matth. 4, 3 Luc. 4. 3 9 Matth. 4, 4 Luc. 4, 4 13 Matth. 4, 5 sq. Luc. 4, 9 sqq. 20 Matth. 4, 7 Luc. 4, 12 25 Matth. 4, 8 Luc. 4, 5 ) [*]( 1 do perire SM\' do aperire P (a add. ml) b a praeterlabentibus AA\' fort. in quibus 9 solo pane M Monac. 14399 Uitldob. 758 10 homo om. M 11 diabolus M (o ex u) 13 stranguilare SMlłI\' A et (i eras./ P stranguillare B (g s. u.) A\' inquit illum .,f\'B 14 pinnaculum BV 15 dei es bfAA\'B te om. M quia B 16 te conseruent M 17 te ne] te tene M 20 diabolo M (o pr. ex u) 2: ueri MA \\\' uer* 8 (e eras., i 8. ras. m2) uere P\' fa m2 8. e aU) BPM\' uera V ) [*]( XXXTT. Ambr. para 1, isac. 1. ) [*]( 23 )

354
temporis. bene in momento, quia diuturna esse non possunt. paululum expecta, et cito transeunt. itaque qui secuntur ea in monte sibi uidentur, sed non sunt perpetui, sicut habes scriptum: uidi impium superexaltatum et eleuatum [*]( 102 A ) super caedros Libani: et transiui, et ecce non erat. sed qui maximi ea facit adorare uidetur diabolum, cuius deus uenter est et in pudendis gloria. tu autem in deo gloriam quaere, qui tibi ait: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, a quo aeterna accipias, non temporalia.

Tamen si quem etiam ista delectant, ab eo moderatius petantur qui uerus omnium fons est. nam et ipsa peculiaria quae possidere sibi uidetur diabolus aliena sunt, sicut ipse [*]( B ) dixit: tibi dabo potestatem hanc uniuersam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt. ab eo ergo spera, licet breuis uitae non sit longum uiaticum requirendum, tamen ab eo spera qui uniuersam creaturam condidit, qui diabolo ea ad tempus tradidit, non ut possideat, sed ut temptet; non enim poterat corona esse sine certamine. probandi erant dubii, ut iusti coronarentur.

dedit itaque diabolo ea, quia in his ipsis poena accipientis est, si uti nesciat. [*]( c ) quid est enim thensaurus luxurioso nisi sumptus luxuriae? sed non luxuriosus, sed frugi probatur. et ideo utere quasi frugi his quae tibi adponuntur, ut non cum manducas multum, odibilis fias; uigiliae enim et tormenta uiro edaci et infra: si coactus fueris in edendo, surge et uome. et refrigerabit te et non adduces corpori tuo [*]( 4 Psalm. XXXVI 35 sq. 7 Philipp. 3, 19 8 Matth. 4, 10 Luc. 4, 8 14 Matth. 4, 9 Luc. 4, 6 19 II Tim. 2, 5 25 Sir. 34, 20 (31, 23) 26 Sir. 34, 21 (31, 25) ) [*]( 1 non possunt V (non poss ex neque) 2 sequuntur P\' 3 sibi esse (esse s. u. m2) S 5 sup-ra 8 (a s. u.) supra AA\'BV caedros S cedros cet. 6 maximi M maxime cet. 7 uester M (n s. e) 9 illi BP 12 petantur Monac. 14399 TJindob. 758 petuntur cet. peculiaria a pecuniaria libri 15 eorum B 22 thesaurns libri 23 luxoriosos M (v s. 0 tert.) )

355
infirmitatem. plurimos itaque gula sua occidit, nullum frugalitas: innumeris uina nocuerunt. nulli parsimonia. plerique [*]( D ) inter epulas fudere animam et mensas proprio replerunt sanguine. aliis cruditas uocem simul rapuit et sensum, et si aliquibus cruditas noxia non fuit, his ruinam fecit ebrietas. alios in crimen egit ebrietas, etsi ipsa crimen sit, alios ad egestatem redegit. postremo audi quos Christus excludat. cum intrauerit inquit pater familias et clauserit ostium, incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: aperi nobis. et respondens dicet: nescio uos unde estis; recedite a me omnes operarii [*]( E ) iniquitatis. tunc incipietis dicere: manducauimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti. et dicet uobis: nescio unde estis. audisti quid de manducantibus dixerit: audi nunc quid de ieiunantibus dicat: beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur et infra: uae uobis.

qui saturati estis, quoniam esurietis. sed uis manducare, uis bibere? ueni ad conuiuium sapientiae, quae inuitat omnes cum magna praedicatione dicens: uenite et edite panes meos et bibite [*]( F ) uinum, quod miscui uobis. delectant cantica, quae epulantem demulceant? audi hortantem. audi cantantem ecclesiam non solum in canticis, sed etiam in Canticis canticorum: manducate, proximi mei, et bibite et inebriamini, fratres mei. sed haec ebrietas sobrios facit, haec ebrietas gratiae, non temulentiae est. laetitiam generat, non titubantiam. nec uerearis ne in conuiuio ecclesiae aut grati [*]( 2 cf. de Helia 8. 22 sq. 8 Luc. 13, 25-27 16 Luc. 6. 21 17 Luc. 6, 25 20 Prouerb. 9, 5 24 Cant. 5, 1 ) [*]( 2 innumeris M (num ex mun m2) 3 repleuerunt P (ue 8. u.) P\' 6 alios ... ebrietas om. M Monac. 2549, in mg. Uindob. 758 11 sitis V 12 manducabimus MAA\'M\' et (corr. m2) S 13 et bibimus ante coram te transponunt Ji Monac. 2549 14 quod M 25 fratres ed. Rom. ((i3sX<poi LXX) patres libri (patres mei in rus. B) 27 uerearie (is ex es m2) SM ) [*]( 23* )

356
odores tibi aut dulces cibi aut diuersi potus aut conuiuae nobiles desint aut decentes ministri. quid Christo nobilius, qui in conuiuio ecclesiae et ministrat et ministratur? istius conuiuae recumbentis adnecte te lateri ac te deo iunge; [*]( 193 A ) non fastidias mensam, quam Christus elegit dicens: introiui in hortum meum, soror mea sponsa. uindemiaui murram cum aromatibus meis, manducaui panem meum cum melle meo et bibi uinum cum lacte meo. in horto, hoc est in paradiso est conuiuium ecclesiae, ubi erat prius Adam quam peccatum committeret. ibi recumbebat Eua, priusquam culpam crearet et pareret. ibi uindemiabis murram, hoc est Christi sepulturam, ut consepultus cum illo [*]( B ) per baptismum in mortem quemadmodum ille surrexit ei mortuis et tu resurgas. ibi manducabis panem, qui confirmat cor hominis, mel gustabis, quo tuarum dulcescat meatus faucium. uinum bibes cum lacte, hoc est cum splendore ac sinceritate, siue quod pura simplicitas sit siue quod inmaculata gratia quae in remissionem sumitur peccatorum, siue quod paruulos consolationis suae lactet uberibus, ut ablactati in deliciis in plenitudinem perfectae aetatis adolescant. succede[*]( C ) ergo in hoc conuiuium. an metuis ne angustior domus et breuis conuiuii locus te conprimat?s o Istrahel, quam magna est domus dei et ingens locus possessionis eius! magnus et non habet finem, altus et inmensus. ibi fuerunt gigantes illi, qui ab initio fuerunt statura magna scientes proelium. non hos elegit deus. et merito non elegit, quia proelium, non [*]( 5 Cant. 5, 1 12 Luc. 23, 56 Eom. 6, 4 14 Psalm. CIII 15 15 Cant. 4, 10 sq. 19 I Cer. 3, 2 22 Baruch 3, 24-27 ) [*]( 1 cibi S (c ex t m2) tibi P et (c a. t) P4 2 magistri B 4 coniunge V 6 hortum M ortum V (in ras.) cet. 7 murram M et ml S mirram M\' (ex muram) AA\'BV myrram Sm2 PP1 12 mirram Jf (i ex u) B myrram cet. 13 mortem AA\'P morte cet. 16 bibis MPV et (corr. m2) SM4 ac] et ltDJI\' 19 uberius S (corr. m2) MMPP 22 isrl libri 23 dl MB].!\' dñf cet. 25 ibi P\' ubi cet. 27 ds _ SMAA\'BM\'V dns PP )
357
pacem sciebant, et ideo tu pacem disce, ut eligaris a deo. sed ne forte incomptam domus magnitudinem putes et [*]( I) ) diuersoria te columnata delectent, sapientia aedificauit sibi domum et fulsit columnas septem. ipse etiam dominus Iesus multas mansiones apud patrem suum esse commemorat. in hac ergo domo epulaberis animae cibos potusque mentis. ut postea non esurias neque sitias umquam; qui enim manducat manducat usque ad satietatem et qui bibit usque ad ebrietatem bibit.

sed haec ebrietas pudicitiae custos est, illa uini ebrietas fomes libidinis, quo per carnes uaporantur interna [*]( E ) uiscera, animus ignescit, anima exuritur. saeuus criminum stimulus libido est. quae numquam manere quietum patitur affectum. nocte feruet, die anhelat, de somno excitat, a negotio abducit, a ratione reuocat, aufert consilium, amantes inquietat, lapsos inclinat, castis insidiatur, potiendo inflammat usuque accenditur. nullus peccandi modus et inexplebilis scelerum <sitis) nisi morte amantis extingui non potest. et ideo ait apostolus: [*]( F ) fugite fornicationem, ut ueloci fuga tamquam furiosae dominae declinare saeuitiam et tetro seruitio exire possimus.

nam quid de auaritia dicam, insatiabili pecuniae cupiditate et quadam aeris libidine, quae quo plura abstulerit eo magis inopem esse se credit? omnibus inuida, sibi uilis, in summis diuitiis inops affectu extenuat quod censu abundat. nullus rapiendi modus, ubi nulla mensura cupiendi. sic inflammat animum, sic igne suo pascit animum, ut hoc solo distet, quod illa formarum adultera sit, ista terrarum. elementa concutit. [*]( 3 Prouerb. 9, 1 5 Ioh. 14, 2 7 Esai. 23, 18 (?) 18 I Cor. 6, 18 ) [*](1 eligaris S (i pr. et a in ras. m2) 2 incomptam BPV incompta S till MM\'P\' incomptae S m2 AA.\' 4 suffulsit S (suf s. u. m2) V 6 epulaueris S (corr. m3) MP1 potusque M (s a. u. m2) 9 haec om. M pudicitiae ... ebrietas om. ÅA\' 15 post potiendo ras. 5 litt. in M (eras. modus) undique (d s. u.) adcenditur M 16 \'sitis Costerius; in P\' post scelerum ras. 2 litt. 17 et extingui M 22 inuidia S (i tert. eras.) A\' (i tert. exp.) M 23 censu Costerius sensu libr; 25 animum alt. ont. B )

358
mare sulcat, terram effodit, caelum uotis fatigat, nec sereno grata nec nubilo condemnat prouentus annuos fetusque [*]( 194 A ) ten-arum arguit. sed haec aegritudo est animae, non sanitas. denique Ecclesiastes dicit: est languor malus, quem uidi sub sole, diuitias custodiri in malum possidentis eas et supra: qui diligit argentum non satiabitur argento. nec est finis adquisitionis eorum. si quaeris thensauros, accipe inuisibiles et occultos, quos in caeli altissimis, non quos in terrarum uenis requiras. esto pauper spiritu et eris diues qualicumque censu, quia non in abundantia diuitiarum uita est hominis, sed in uirtute ac [*](B ) fide. istae te diuitiae uerum diuitem facient, si sis in deum diues.\'