De Locis Santis
Adamnan, Saint
Adamnan, Saint. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1898.
Arculfus saepe memoratus et de sanctae Mariae matris Domini thoracida certam nobis relationem, quam in Constantinopolitana urbe ab expertis quibusdam testibus didicit, indubitanter enarrauit inquiens: In eadem metropolitana ciuitate imago beatae Mariae in breui tabula figurata lignea in pariete cuiusdam domus suspensa pendebat, de qua cum quidam stolidus et duricors homo percunctaretur, cuius esset propria, a quodam respondente didicit, quod esset sanctae Mariae semper uirginis figura faciei. \'Quod audiens ille Iudaeus incredulus diabolo instigante eandem de pariete ualde iratus tulit imaginem et ad uicinam cucurrit domum, ubi humana stercora per longarum foramina tabularum egesta supra sedentium uentribus degeri solent, ibidemque ob Christi ex Maria nati dehonorationem imaginem eius per foramen super humanum [*]( 6 Leuit. 27, 20 ) [*]( 1 ducens Z 2 ymaginis P 4 collegitur P corr. in collijjitur ZBr quia omne Y 5 id q Br 6 libro om. Z modo om. Z redemi PZBr, corr. Z 7 motari, motauerit, motatum P mutuari, mutuauerit Br motauerit, sed corr.Z pro quod Br SmotatumP est om.Z remittetur Y 9 titulus deest in YZ 10 et om. Y mariae om. Br 11 domini om. Br toracicla PYZ tolaclita Br 12 urbe-metropolitana om. Br dedicit P, corr. 2. m. Z 13 in eodem Z 14 ymago P 15 cum quibusdam Br 16 duri cordis Z procunctaretur corr. 1. m. Br proprię P proprie Y imago propriae Br 17 dedicit corr. 2. m. Z quod] quam Br esset om. Br 18 faciae Z incredulos P 19 diabulo ZBr ymaginem P (sic semper) imagionem, sed corr. Z 20 adq 2. q expuncta Br 21 longorum Br tabularum foramina Y 23 dehonerationem, sed corr. 1. m. Br )
Quaedam insula in mari magno habetur ad orientalem plagam XII milibus a Sicilia distans, in qua Vulcanus mons quasi tonitruum totis diebus et noctibus in tantum intonat, ut Siciliae terra longius positae terrifico tremore submoueri putetur; sed maius sexta feria et sabbato intonare uidetur. Qui omni tempore noctibus flammare monstratur, diebus uero fumare. Haec mihi Arculfus scribenti de eodem dictauit monte, qui propriis illum oculorum aspexit obtutibus noctu ignitosum, die uero fumosum; eius quoque tonitrualem sonitum propriis aurium audiuit auditibus in Sicilia per aliquot hospitatus dies.
Obsecro itaque eos, quicumque hos breues legerint libellos, ut pro eodem sancto sacerdote Arculfo diuinam precentur clementiam, qui haec de sanctis experimenta locis eorum frequentator libentissime nobis dictauit, quae et ego, quamlibet inter laboriosas et prope insustentabiles tota die undique conglobatas ecclesiasticae sollicitudinis occupationes [*]( 1 nauigauit Y post haec uerba nulla interpunctione interposita pergitur in Z: de monte uulcano qui semper intonat S ualgano P qui semper intonat om. Br 5 silicia Br uulganus PYBr, corr. 2. m. Br 6 ut-putetur hoc loco om. Br, transposuit post: sed maius VI feria et sabbato, quae uerba post putetur repetuntur 7 terra ex terrę corr. % P terrg Y poaitę corr. 2. m. Br 8 magis Z tonare Y 9 quasi Br 10 hoc Br scribendi Y eodem corr. ex eo Z monte quasi corr. 2. m. Br 11 nocte in textu, noctu 1. m. in margine P ignotosum Br 12 diae Br 13 aliqd Br hospitatus est Z. In cod. Br sequitur capitulum supra omissum de corchodrylUs, quo finito extat FINIT. Verba: Obsecro-neglegat hie desunt, cum iam post capitulationes scripta sint hoc titulo praemisso: INCIPIT PROLOGVS. 15 hos om. P breuiter Br 18 quaslibet Br q ;alibet Z 19 laborioBoB, sed corr. 2. m. Br 20 sollicitudines P constitutas, sed corr. 2. m. Z )