I. DE CONSTANTINOPOLITANA CIVITATE.
Arculfus saepe memoratus ab Alexandria reuersus per aliquot dies in Creta hospitatus est insula et ab ea nauigans [*]( 5 supra inhabitant aquas Y 6 nouum capitulum, quod inscribitur: De corcodrilis Y corcodrili Y corchodrylli Br refert sacerdos Br aquatice, e in e corr. 2. m. Br 7 ualle, sed corr. 2. m. Br 8 etiam una Br aequum Z fcequum corr. 2. m. Br 9 poterit Br 10 et uel etiam Z et uelut etiam Br animantibus Z 11 trahens om. Br poenitus Z totum om. Br FINIT Br EXPLICIT LIBElt SECVNDVS Z 13 TERTII LIBELLI CAPITVLATIONES Y INCIPIVNT CAPITVLA LIBRI TERTII Z INCIPIT LIBER III Br. In omnibus codicibus tituli cap. II et III commutati sunt. XJnus librarius codicis Z errorem cognouit et signis ascriptis ordinem restituit 18 uulgano Y g in c corr. Z 19 INCIPIT LIBER TERTIVS ZBr 20 I De Constantinopolitana ciuitate. II Et de illa ecclesia in qua crux domini habetur. Ilt Seu de conditione eiusdem ciuitatis Br 21 ab om. Br aliquod Br 22 creta corr. 2. m. ex crepa Br est om. ZBr )
284
Constantinopolim appetiuit, in qua per aliquot demoratus est menses. Quae procul dubio Romani est metropolis imperii, undique mari circumdata excepta aquilonali parte illius, quod mare LX milibus passuum a mari magno erumpens ad murum usque ciuitatis extenditur. A muro uero Constantinopoleos usque ad hostia Danubii fluminis LX milibus hoc idem protenditur mare. Haec itaque imperatoria ciuitas non paruo murorum ambitu per XII milia passuum circumcincta angulos iuxta situm maris habens per maritimam, ut Alexandria siue Carthago, constructos oram et ad Tyri similitudinem crebris insuper turribus communitos muros, domus intra ciuitatis moenia numerosas, ex quibus plurimae mirae magnitudinis lapideae instar Romae habitaculorum fabricatae consurgunt.
II. DE CONDITIONE EIVSDEM CIVITATIS.
De cuius conditione hanc traditionem ciues a maioribus promulgatam enarrant dicentes: Imperator Constantinus infinita hominum multitudine congregata et undique infinitis sumptibus paene nuditate omnium ciuitatum collectis urbem sui participem nominis in parte Asiae, hoc est in Cilicia, interiecto mari, quod in illis finibus inter Asiam et Europam disterminat, aedificare coepit. Quadam uero nocte, cum innumerabiles [*]( 1 qua ex quo corr. Br aliqd Br 3 undique] unde Z uidelicet Br 10 aquinali corr. 1. m. Z quoque mare Y quam mare sexaginta T milibus passym corr. 2. m. Br 4 ad murum om. Y 5 usque ciuitatem YBr constantinopoleo Br 6 danai Y dani corr. 2. m. m b danai Z danuyii corr. 2. m. Br XL Br 7 inpratoria ciuium Br n paruo ex parua corr. 2. m. Br 8 milibus passym corr. 2. m. Br angu- IOSOB Br 9 alaxandria Br kartago Br cartago YZ 10 constructuo- T sarum Y oram om. Y 11 comminutos Z commgnitos corr. 2. m. Br domos Z intra cium corr. 2. m. in intra cuius Br 13 fabricatae perator om. Y 14 titulus deest in codd. 16 imj) J1.Jr corr. 1. m. Br i 17 infinitus cvrr. Br 18 nuditate l. s erasa Br urbes corr. eadem i m. Z 19 in asiae parte Br Ç9D parte asiae curro Z 20 quod ex quam corr. 2. m. Br inter om. Z 21 quodam, sed corr. 2. m. Br uero] uel Br )
285
operariorum exercitus per inmensam castrorum latitudinem in papilionibus dormirent, omnia ferramentorum genera, quibus diuersorum operum artifices uti consueuerant, subito quomodo sunt sublata nescitur. De quorum subitanea et occulta sublatione cum primo mane ad ipsum imperatorem Constantinum plurimi operatores maestitia molestati querimonium detulissent, rex consequenter inquirit ab eis dicens: \'Si alias res de castris subtractas audistis?\' \'Nullas, aiunt, exceptis omnibus operum ferramentis.\' Tum deinde rex praecipit inquiens ad eos: \'Ite citius et circumeuntes ultra citra per maritimas regionum oras conterminarum lustrate. Et si in aliquo agrorum loco forte uestra reppereritis ferramenta, ibidem interim ea custodite et illa huc non reportetis, sed ad me aliquos ex uobis reuerti facite, ut pro certo scire possim de ferramentorum repertione.\' Quibus auditis operarii obsequuntur sermonibus a rege dictis et exeuntes, sicuti fuerant iussi, lustratis hinc et inde ponto uicinis agrorum terminis, et ecce in parte Europae ultra mare ferramentorum congeriem repperiunt inter duo maria in uno congregatam loco. Quo reperto ad regem ex eis aliqui ueniunt remissi et inuenta nuntiant ferramenta in tali loco. Quo conperto rex continuo tubicines per castrorum circuitum tubis iubet canere et exercitum mouere castra dicens: <Emigremus hinc ad aedificandam ciuitatem in loco nobis diuinitus designato.\' Simulque praeparatis cum uniuerso exercitu
[*]( 1 longitudinem Br 2 papillionimonibus, sed expunx. moni Br 3 consuerant Z 4 sunt om. Br subiectanea Z 5 plurimum Z 6 mistitia Br querimoniam, sed corr. 1. m. Z 8 inquiunt Br 9 praecepit Y dicens Y 10 circumeuntis, sed corr. 2. m. Br 11 loco om. Z 12 repperiatis Y repperietis Z repperieritis Br ea om. Y ead. manu superscripsit Z 15 obsequenter Br discriptis uel dictis Br 16 exeuntis, sed corr. 2. m. Br secuti quae fuerant iussi, uoce quae suprascripta Z 17 uicinius Br in eurupe parte Br 18 reppererunt Z reaperint corr. 2. m. in reperunt Br 19 congregatum YZBr, sed corr. in ZBr quo om. Br aliqui om. Z 20 remisi Br 21 reperto Z circuitum castrorum Y 23 ciuium, sed corr. 2. m. Br o a nobis in loco Z 24 uniuersj§ exertu corr. 2. m. Z ) 286
nauibus ad locum repertorum transfretauit ferramentorum, quem uidelicet locum in tali eorum translatione cognouit sibi a deo praeparatum designari. In quo continuo ciuitatem condidit, quae conposito nomine ex proprio eius uocabulo et appellatiua ciuitatis graeca nominatione Constantinopolis uocitatur, ut conditoris uocamen in priore talis inhaereat conpositionis parte. Haec de situ et conditione illius regiae urbis discripta sufficiant.