Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. quin etiam Libyco si quid de litore raptum
  2. condidit, in uestros ueniet sine sortibus enses.
  3. ferte domos quod dextra dabit. nil ductor honoris
  4. ex opibus posco. raptor per saecula longa
  5. Dardanus edomitum uobis spoliauerit orbem.
  6. qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen,
  7. seu Laurens tibi, Sigeo sulcata colono,
  8. adridet tellus, seu sunt Byzacia cordi
  9. rura magis centum Cereri fruticantia culmis,
  10. electos optare dabo inter praemia campos.
  11. addam etiam, flaua Thybris quas inrigat unda,
  12. captiuis late gregibus depascere ripas.
  13. qui uero externo socius mihi sanguine Byrsae
  14. signa moues, dextram Ausonia si caede cruentam
  15. attolles, hinc iam ciuis Carthaginis esto.
  16. neu uos Garganus Daunique fefellerit ora,
  17. ad muros statis Romae. licet auia longe
  18. urbs agat et nostro procul a certamine distet,
  19. hic hodie ruet, atque ultra te ad proelia miles
  20. nulla uoco: ex acie tende in Capitolia cursum.’