Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. et tepido fugit Anna rogo. quis rebus egenis
  2. ferret opem, Nomadum late terrente tyranno?
  3. Battus Cyrenen molli tum forte fouebat
  4. imperio, mitis Battus lacrimasque dedisse
  5. casibus humanis facilis. qui supplice uisa
  6. intremuit regum euentus dextramque tetendit.
  7. atque ea, dum flauas bis tondet messor aristas,
  8. seruata interea sedes: nec longius uti
  9. his opibus Battoque fuit. nam ferre per aequor
  10. exitium miserae iam Pygmaliona docebat.
  11. ergo agitur pelago, diuis inimica sibique,
  12. quod se non dederit comitem in suprema sorori,
  13. donec iactatam laceris, miserabile, uelis
  14. fatalis turbo in Laurentis expulit oras.
  15. non caeli, non illa soli, non gnara colentum
  16. Sidonis in Latia trepidabat naufraga terra.
  17. ecce autem Aeneas sacro comitatus Iulo,
  18. iam regni compos, noto sese ore ferebat.
  19. qui terrae defixam oculos et multa timentem
  20. ac deinde adlapsam genibus lacrimantis Iuli