Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. †quam ritus hostis! tu non, quae copia rerum,
  2. quae natura locis, quod sit, rimabere sollers,
  3. armorum genus, et stantem super omnia tela
  4. fortunam aspicies? fer, Paule, indeuia recti
  5. pectora. cur, uni patriam si adfligere fas est,
  6. uni sit seruare nefas? eget improbus arto
  7. iam uictu Libys, et belli feruore retuso
  8. laxa fides socium est. non hic domus hospita tecto
  9. inuitat patrio, non fidae moenibus urbes
  10. excipiunt renouatque pari se pube iuuentus.
  11. tertia uix superest, crudo quae uenit Hibero,
  12. turba uirum. persta et cauti medicamina belli
  13. lentus ama. si qua interea inuitauerit aura
  14. annueritque deus, uelox accede secundis.’
  15. Cui breuiter maesto consul sic ore uicissim:
  16. ‘Mecum erit haec prorsus pietas, mentemque feremus
  17. in Poenos, inuicte, tuam. nec me unica fallit
  18. cunctandi ratio, qua te grassante senescens
  19. Hannibal oppressum uidit considere bellum.
  20. sed quaenam ira deum? consul datus alter, opinor,