Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ite igitur, capite arma, uiri. mora sola triumpho
  2. paruum iter est. quae prima dies ostenderit hostem,
  3. et patrum regna et Poenorum bella resoluet.
  4. ite alacres: Latia deuinctum colla catena
  5. Hannibalem Fabio ducam spectante per urbem.’
  6. Haec postquam increpuit, portis arma incitus effert
  7. impellitque moras: ueluti cum carcere rupto
  8. auriga indocilis totas effudit habenas
  9. et praeceps trepida pendens in uerbera planta
  10. impar fertur equis: fumat male concitus axis,
  11. ac frena incerto fluitant discordia curru.
  12. cernebat Paulus (namque huic communia Campus
  13. iura atque arma tulit) labi mergente sinistro
  14. consule res pessumque dari, sed mobilis ira est
  15. turbati uulgi, signataque mente cicatrix
  16. undantis aegro frenabat corde dolores.
  17. nam cum perdomita est armis iuuenilibus olim
  18. Illyris ora uiri, nigro adlatrauerat ore
  19. uictorem inuidia et uentis iactarat iniquis.
  20. hinc inerat metus et durae reuerentia plebis.