Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. non certare dolis.’ nihil hinc cunctante, sed acris
  2. incepti laeto iuuene, ad tentoria Acherrae
  3. festinant, cui parca quies minimumque soporis,
  4. nec notum somno noctes aequare: feroci
  5. peruigil inseruibat equo fessumque leuabat
  6. tractando et frenis ora exagitata fouebat.
  7. at socii renouant tela arentemque cruorem
  8. ferro detergent et dant mucronibus iras.
  9. quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi
  10. quaenam agitent, pandunt et coeptis ire ministrum
  11. haud segnem hortantur. discurrit tessera castris,
  12. intentiquo docent, quae sint properanda, monentque
  13. quisque suos: instat trepidis stimulatque ruentis
  14. nauus abire timor, dum caeca silentia dumque
  15. maiores umbrae. rapida iam subdita peste
  16. uirgulta atque altis surgunt e cornibus ignes.