Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ad fraudem occultamque fugam tutosque receptus
  2. nunc nocte utendum est. arentis nectere frondes
  3. cornibus et latis accensa immittere siluis
  4. armenta, oppositi reserent quo claustra manipli,
  5. germanus parat atque obsessa euellere castra.
  6. emergamus, et hic Fabio persuadeat astus
  7. non certare dolis.’ nihil hinc cunctante, sed acris
  8. incepti laeto iuuene, ad tentoria Acherrae
  9. festinant, cui parca quies minimumque soporis,
  10. nec notum somno noctes aequare: feroci
  11. peruigil inseruibat equo fessumque leuabat
  12. tractando et frenis ora exagitata fouebat.
  13. at socii renouant tela arentemque cruorem
  14. ferro detergent et dant mucronibus iras.
  15. quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi
  16. quaenam agitent, pandunt et coeptis ire ministrum
  17. haud segnem hortantur. discurrit tessera castris,
  18. intentiquo docent, quae sint properanda, monentque
  19. quisque suos: instat trepidis stimulatque ruentis
  20. nauus abire timor, dum caeca silentia dumque