Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. infractasque minas dilato Marte fatigat
  2. sollers cunctandi Fabius, ceu nocte sub atra
  3. munitis pastor stabulis per ouilia clausum
  4. impauidus somni seruat pecus: effera saeuit
  5. atque impasta trucis ululatus turba luporum
  6. exercet morsuque quatit restantia claustra.
  7. Inritus incepti mouet inde atque Apula tardo
  8. arua Libys passu legit ac nunc ualle residit
  9. conditus occulta, si praecipitare sequentem
  10. atque inopinata detur circumdare fraude,
  11. nunc nocturna parat caecae celantibus umbris
  12. furta uiae retroque abitum fictosque timores
  13. adsimulat, tum castra citus deserta relicta
  14. ostentat praeda atque inuitat prodigus hostem:
  15. qualis Maeonia passim Maeandrus in ora,
  16. cum sibi gurgitibus flexis reuolutus oberrat.
  17. nulla uacant incepta dolis: simul omnia uersat
  18. miscetque exacuens uaria ad conamina mentem,
  19. sicut aquae splendor radiatus lampade solis
  20. dissultat per tecta uaga sub imagine uibrans