Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile bello.
  2. en, ubi nunc Gracchi atque ubi nunc sunt fulmina gentis
  3. Scipiadae? pulsi Ausonia non ante pauentem
  4. dimisere fugam quam terror ad ultima mundi
  5. Oceanumque tulit. profugus nunc errat uterque
  6. nomina nostra tremens et ripas seruat Hiberi.
  7. est etiam, cur Flaminio mihi gloria caeso
  8. creuerit, et titulis libeat cur figere nostris
  9. crudum Marte uiri nomen. quot demere noster
  10. huic annos Fabio gladius ualet! et tamen audet.
  11. audeat. haud ultra faxo spectetur in armis.’
  12. Talia uociferans uolucri rapit agmina cursu
  13. ac praeuectus equo nunc dextra prouocat hostem
  14. nunc uoce increpitat, missa nunc eminus hasta
  15. fertur ouans pugnaeque agitat simulacra futurae:
  16. ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis
  17. arma tulit, clipeo amplexus terramque polumque
  18. maternumque fretum totumque in imagine mundum.
  19. Cassarum sedet irarum spectator et alti
  20. celsus colle iugi domat exultantia corda