Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. tu quoque, care puer, dignum te sanguine tanto
  2. fingere ne cessa atque orientis comprime fletus.
  3. praefixo paribus ligno mucronibus omnes
  4. armantur laterum crates, densumque per artem
  5. texitur erecti stantisque ex ordine ferri
  6. infelix stimulus, somnisque hac fraude negatis
  7. quocumque inflexum producto tempore torpor
  8. inclinauit iners, fodiunt ad uiscera corpus.
  9. absiste, o iuuenis, lacrimis. patientia cunctos
  10. haec superat currus. longo reuirescet in aeuo
  11. gloria; dum caeli sedem terrasque tenebit
  12. casta Fides, dum uirtutis uenerabile nomen,
  13. uiuet; eritque dies, tua quo, dux inclite, fata
  14. audire horrebunt a te calcata minores.’
  15. Haec Marus et maesta refouebat uulnera cura.
  16. interea, rapidas perfusa cruoribus alas,
  17. sicut sanguinea Trasimenni tinxerat unda,
  18. uera ac ficta simul spargebat Fama per Vrbem.
  19. Allia et infandi Senones captaeque recursat
  20. attonitis arcis facies. excussit habenas