Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. atque hosti seruare fidem. data foedera nobis
  2. ac promissa fides thalamis ubi, perfide, nunc est?’
  3. ultima uox duras haec tunc penetrauit ad auris,
  4. cetera percussi uetuerunt noscere remi.
  5. Tum fluuio raptim ad pelagi deuoluimur oras
  6. ac legimus pontum pinuque immane cauata
  7. aequor et immensas curua trabe findimus undas.
  8. ludibrium necis horrescens, uis aspera ponti
  9. obrueret scopulisque ratem furor improbus Euri
  10. frangeret, optabam: letum id commune fuisset.
  11. sed nos ad poenam moderato flamine lenes
  12. uexerunt Zephyri Tyrioque dedere furori.
  13. Infelix uidi patriamque remissus in urbem
  14. narrator poenae dura mercede reuerti.
  15. nec tibi nunc ritus imitantem irasque ferarum
  16. Pygmalioneam temptarem expromere gentem,
  17. si maius quicquam toto uidisset in orbe
  18. gens hominum, quam quod uestri ueneranda parentis
  19. edidit exemplum uirtus. pudet addere questus
  20. suppliciis, quae spectaui placido ore ferentem.