Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. ulla uirum, serpens centum porrectus in ulnas
  2. letalem ripam et lucos habitabat Auernos.
  3. ingluuiem immensi uentris grauidamque uenenis
  4. aluum deprensi satiabant fonte leones
  5. aut acta ad fluuium torrenti lampade solis
  6. armenta et tractae foeda grauitate per auras
  7. ac tabe adflatus uolucres. semesa iacebant
  8. ossa solo informi dape quae repletus et asper
  9. uastatis gregibus nigro ructarat in antro.
  10. isque ubi feruenti concepta incendia pastu
  11. gurgite mulcebat rapido et spumantibus undis,
  12. nondum etiam toto demersus corpore in amnem
  13. iam caput aduersae ponebat margine ripae.
  14. imprudens tantae pestis gradiebar, Aquino
  15. Apenninicola atque Vmbro comitatus Auente:
  16. scire nemus faciemque loci explorare libebat.
  17. iamque propinquantum tacitus penetrauit in artus
  18. horror et occulto riguerunt frigore membra.
  19. intramus tamen et Nymphas numenque precamur