Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- uirtutisque ergo dedit et, sordentia fumo
- quae cernis nunc, frena (sed est argenteus ollis
- fulgor). nec cuiquam Marus est post talia dona
- non praelatus eques. uerum superauit honores
- omnis hasta meos. cui me libare Lyaei
- quod cernis latices, dignum cognoscere causam.
- Turbidus arentis lento pede sulcat harenas
- Bagrada, non ullo Libycis in finibus amne
- uictus limosas extendere latius undas
- et stagnante uado patulos inuoluere campos.
- hic studio laticum, quorum est haud prodiga tellus,
- per ripas laeti saeuis consedimus aruis.
- lucus iners iuxta Stygium pallentibus umbris
- seruabat sine sole nemus, crassusque per auras
- halitus erumpens taetrum expirabat odorem.
- intus dira domus curuoque immanis in antro
- sub terra specus et tristes sine luce tenebrae.
- horror mente redit. monstrum exitiabile et ira
- telluris genitum, cui par uix uiderit aetas