Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- ‘Accipite infaustum Libyae euentuque priori
- par’ inquit bellum, et laxos effundit amictus.
- tum patrias repetit pugnandi nuntius arces.
- Atque ea dum profugae regnis agitantur Elissae,
- †accitis uelox populis, quis aegra lababat
- ambiguo sub Marte fides, praedaque grauatus
- ad muros Poenus reuocauerat arma Sagunti.
- Ecce autem clipeum saeuo fulgore micantem
- Oceani gentes ductori dona ferebant,
- Callaicae telluris opus, galeamque coruscis
- subnixam cristis, uibrant quae uertice coni
- albentis niueae tremulo nutamine pennae,
- ensem, unam ac multis fatalem milibus hastam;
- praeterea textam nodis auroque trilicem
- loricam, nulli tegimen penetrabile telo.
- haec, aere et duri chalybis perfecta metallo
- atque opibus perfusa Tagi, per singula laetis
- lustrat ouans oculis et gaudet origine regni.
- Condebat primae Dido Carthaginis arces,
- instabatque operi subducta classe iuuentus.