Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. non ultra patiens Fabius rexisse dolorem
  2. concilium propere exposcit, patribusque uocatis,
  3. bellum se gestare sinu pacemque profatus,
  4. quid sedeat, legere ambiguis neu fallere dictis
  5. imperat ac, saeuo neutrum renuente senatu,
  6. ceu clausas acies gremioque effunderet arma,
  7. ‘Accipite infaustum Libyae euentuque priori
  8. par’ inquit bellum, et laxos effundit amictus.
  9. tum patrias repetit pugnandi nuntius arces.
  10. Atque ea dum profugae regnis agitantur Elissae,
  11. †accitis uelox populis, quis aegra lababat
  12. ambiguo sub Marte fides, praedaque grauatus
  13. ad muros Poenus reuocauerat arma Sagunti.
  14. Ecce autem clipeum saeuo fulgore micantem
  15. Oceani gentes ductori dona ferebant,
  16. Callaicae telluris opus, galeamque coruscis
  17. subnixam cristis, uibrant quae uertice coni
  18. albentis niueae tremulo nutamine pennae,
  19. ensem, unam ac multis fatalem milibus hastam;
  20. praeterea textam nodis auroque trilicem