Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- bella capessebat, media subsedit in unda
- diuisitque fretum. clamantum spumeus ora
- Nereus implet aquis, palmaeque, trahente profundo,
- luctantum frustra summis in fluctibus extant.
- hic audax ira magno per caerula saltu
- Corbulo transgressus (nam textam robore turrim
- appulerant nexae ferri compage triremes)
- euadit tabulata super flammaque comantem
- multifida pinum celso de culmine quassat.
- inde atros alacer pastosque bitumine torquet,
- ammentante Noto, Poenorum aplustribus ignes.
- intrat diffusos pestis Vulcania passim
- atque implet dispersa foros: trepidatur omisso
- summis remigio, sed enim tam rebus in artis
- fama mali nondum tanti penetrarat ad imos.
- at rapidus feruor, per pinguis unguine taedas
- inlapsus, flammis uictricibus insonat alueo.
- qua nondum tamen intulerat uim Dardana lampas
- parcebatque uapor, saxorum grandine dirus
- arcebat fatumque ratis retinebat Himilco.