Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. tanta praecipitem reddebant mole profundo
  2. ut totam haurirent undae cum milite puppem.
  3. his super insidiis angusta foramina murus
  4. arte cauata dabat, per quae clam fundere tela
  5. tutum erat, opposito mittentibus aggere ualli.
  6. nec sine fraude labos, arta ne rursus eodem
  7. spicula ab hoste uia uicibus contorta redirent.
  8. calliditas Graia atque astus pollentior armis
  9. Marcellum tantasque minas terraque marique
  10. arcebat, stabatque ingens ad moenia bellum.
  11. Vir fuit Isthmiacis decus immortale colonis,
  12. ingenio facile ante alios telluris alumnos,
  13. nudus opum, sed cui caelum terraeque paterent.
  14. ille, nouus pluuias Titan ut proderet ortu
  15. fuscatis tristis radiis, ille, haereat anne