Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. das prior et seruas nondum seruatus ab hoste.
  2. haud equidem dignum memet, quae tristia uidi,
  3. abnuerim dignumque iterum in peiora reuolui,
  4. si tibi per medios ignis mediosque per ensis
  5. non dederit mea dextra uiam.’ sic fatur et ultro
  6. attollit uitaque exaequat munera uitae.
  7. At, compos Sicula primum certaminis ora
  8. coepti, Marcellus uictricia signa quieto
  9. agmine progrediens Ephyraea ad moenia uertit.
  10. inde Syracosias castris circumdedit arces.
  11. sed ferri languebat amor. sedare monendo
  12. pectora caeca uirum atque iras euellere hauebat.
  13. nec (renuant si forte sibi et si mitia malle
  14. credant esse metum) laxis seruatur omissa
  15. obsidio claustris: quin contra intentior ipse
  16. inuigilat cautis, fronte imperterritus, armis
  17. et struit arcana necopina pericula cura.
  18. haud secus Eridani stagnis ripaue Caystri
  19. innatat albus olor pronoque immobile corpus
  20. dat fluuio et pedibus tacitas eremigat undas.