Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- Tyrrhenus ferrumque manu reuocauit et ultro
- talia cum gemitu lacrimis effudit obortis:
- ‘Ne, quaeso, supplex lucem dubiusque precare:
- fas hostem seruare mihi. multo optimus ille
- militiae, cui postremum est primumque, tueri
- inter bella fidem: tu letum euadere nobis
- das prior et seruas nondum seruatus ab hoste.
- haud equidem dignum memet, quae tristia uidi,
- abnuerim dignumque iterum in peiora reuolui,
- si tibi per medios ignis mediosque per ensis
- non dederit mea dextra uiam.’ sic fatur et ultro
- attollit uitaque exaequat munera uitae.
- At, compos Sicula primum certaminis ora
- coepti, Marcellus uictricia signa quieto
- agmine progrediens Ephyraea ad moenia uertit.
- inde Syracosias castris circumdedit arces.
- sed ferri languebat amor. sedare monendo
- pectora caeca uirum atque iras euellere hauebat.
- nec (renuant si forte sibi et si mitia malle
- credant esse metum) laxis seruatur omissa