Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- nec feruet maiore fretum rapiturque tumultu
- quod ferit Herculeas extremo sole columnas.
- Mite tamen dextrae decus inter proelia tanta
- enituit fama. miles Tyrrhenus (Asilo
- nomen erat) captus quondam ad Trasimenna fluenta,
- seruitium facile et dominantis mollia iussa
- expertus Beryae, patrias remearat ad oras
- sponte fauentis eri, repetitisque impiger armis
- tum ueteres Siculo casus Mauorte piabat.
- atque is, dum medios inter fera proelia miscet,
- inlatus Beryae, cui, pacta ad regia misso
- Poenorum a populis sociataque bella gerenti,
- aerato cassis munimine clauserat ora,
- inuadit ferro iuuenem trepideque ferentem
- instabilis retro gressus prosternit harena.
- at miser audita uictoris uoce trementem
- cunctantemque animam Stygia ceu sede reducens,
- cassidis a mento male fidae uincula rumpit
- iungebatque preces atque addere uerba parabat.
- sed subito aspectu et noto conterritus ore