Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. portabat famam miserisque extrema mouebat.
  2. tum prensans passim, cuicumque est nomen in armis:
  3. ‘Dedecus hoc defende manu: cur perfida et urbi
  4. altera Carthago nostrae post foedera rupta
  5. et missum ad portas Poenum, post iura petita
  6. consulis alterni stat adhuc et turribus altis
  7. Hannibalem ac Libycas expectat lenta cohortis?’
  8. miscebat dictis facta et nunc robore celsas
  9. educi turris, quis uinceret ardua muri,
  10. cogebat, nunc coniunctas astringere nodis
  11. instabat ferroque trabes, quo frangeret altos
  12. portarum postes quateretque morantia claustra.
  13. hic latera intextus stellatis axibus agger,
  14. hic grauida armato surgebat uinea dorso.
  15. at postquam properata satis quae commonet usus,
  16. dat signum atque alacer scalis transcendere muros
  17. imperat ac saeuis urbem terroribus implet.
  18. Tum subito dextrum offulsit conatibus omen.
  19. cerua fuit, raro terris spectata colore,
  20. quae candore niuem, candore anteiret olores.