Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. lux uocat et nulli diuum mutabile fatum.
  2. imperium hic primus rapiet, sed gloria culpae,
  3. quod reddet solus, nec tanto in nomine quisquam
  4. existet, Sullae qui se uelit esse secundum.
  5. ille, hirta cui subrigitur coma fronte, decorum
  6. et gratum terris Magnus caput: ille deum gens,
  7. stelligerum attollens apicem, Troianus Iulo
  8. Caesar auo. quantas moles, cum sede reclusa
  9. hinc tandem erumpent, terraque marique mouebunt!
  10. heu miseri, quotiens toto pugnabitis orbe,
  11. nec leuiora lues quam uictus crimina, uictor.’
  12. Tum iuuenis lacrimans: ‘Restare haec ordine duro
  13. lamentor rebus Latiis. sed luce remota
  14. si nulla est uenia et merito mors ipsa laborat,
  15. perfidiae Poenus quibus aut Phlegethontis in undis
  16. exuret ductor scelus, aut quae digna renatos
  17. ales in aeternum laniabit morsibus artus?’
  18. Ne metue: exclamat uates ‘non uita sequetur
  19. inuiolata uirum: patria non ossa quiescent.
  20. namque ubi fractus opum magnae certamine pugnae