Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. fons rapidus furit atque ustas sub gurgite cautes
  2. egerit et scopulis pulsat flagrantibus ora.
  3. illa autem, quae tondetur praecordia rostro
  4. alitis (en quantum resonat plangentibus alis
  5. armiger ad pastus rediens Iouis!), hostibus arcem
  6. uirgo, immane nefas, adamato prodidit auro
  7. Tarpeia et pactis reserauit claustra Sabinis.
  8. iuxta (nonne uides? neque enim leuiora domantur
  9. delicta) inlatrat ieiunis faucibus Orthrus,
  10. armenti quondam custos immanis Hiberi,
  11. et morsu petit et polluto euiscerat ungue.
  12. nec par poena tamen sceleri: sacraria Vestae
  13. polluit exuta sibi uirginitate sacerdos.
  14. sed satis haec uidisse, satis.’ Mox deinde: ‘Videnti
  15. nunc animas tibi, quae potant obliuia, paucas
  16. in fine enumerasse paro et remeare tenebris.
  17. hic Marius: nec multa dies iam restat ituro
  18. aetheriam in lucem. ueniet tibi origine parua
  19. in longum imperium consul. nec Sulla morari
  20. iussa potest aut amne diu potare soporo: