Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Thybridis in ripas regem solusque reuulso
  2. pone ferox ponte exclusit redeuntia regna.
  3. ‘Si tibi dulce uirum, primo qui foedera bello
  4. Phoenicum pepigit, uidisse: hic inclitus ille
  5. aequoreis uictor cum classe Lutatius armis.
  6. si studium et saeuam cognoscere Hamilcaris umbram,
  7. ille est (cerne procul) cui frons nec morte remissa
  8. irarum seruat rabiem. si iungere cordi est
  9. conloquium, sine gustato det sanguine uocem.’
  10. atque ubi permissum et sitiens se impleuit imago,
  11. sic prior increpitat non mitis Scipio uultu:
  12. ‘Taliane, o fraudum genitor, sunt foedera uobis,
  13. aut haec Sicania pepigisti captus in ora?
  14. bella tuus toto natus contra omnia pacta
  15. exercet Latio et perruptis molibus Alpis
  16. eluctatus adest: feruet gens Itala Marte
  17. barbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes.’
  18. post quae Poenus ait: ‘Decimum modo coeperat annum
  19. excessisse puer, nostro cum bella Latinis
  20. concepit iussu, licitum nec fallere diuos