Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- Excipit inde suos frater coniungere casus:
- ‘Excelsae turris post ultima rebus in artis
- subsidium optaram supremaque bella ciebam.
- fumantis taedas ac lata incendia passim
- et mille iniecere faces. nil nomine leti
- de superis queror: haud paruo data membra sepulcro
- nostra cremauerunt in morte haerentibus armis.
- sed me luctus habet, geminae ne clade ruinae
- cesserit adfusis oppressa Hispania Poenis.’
- Contra quae iuuenis turbato fletibus ore:
- ‘Di, quaeso, ut merita est, dignas pro talibus ausis
- Carthago expendat poenas. sed continet acris
- Pyrenes populos qui uestro Marte probatus
- excepit fessos et notis Marcius armis
- successit bello. fusos quoque fama ferebat
- uictores acie atque exacta piacula caedis.’
- His laeti rediere duces loca amoena piorum,
- prosequiturque oculis puer adueneratus euntis.
- iamque aderat multa uix adgnoscendus in umbra
- Paulus et epoto fundebat sanguine uerba: