Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. dat signum atque alacer scalis transcendere muros
  2. imperat ac saeuis urbem terroribus implet.
  3. Tum subito dextrum offulsit conatibus omen.
  4. cerua fuit, raro terris spectata colore,
  5. quae candore niuem, candore anteiret olores.
  6. hanc agreste Capys donum, cum moenia sulco
  7. signaret, grato paruae mollitus amore
  8. nutrierat sensusque hominis donarat alendo.
  9. inde exuta feram docilisque accedere mensis
  10. atque ultro blanda attactu gaudebat erili.
  11. aurato matres adsuetae pectine mitem
  12. comere et umenti fluuio reuocare colorem.